Latin
Poem 296
Luxurius, Carmina 296
Not analysed yet
Corpore par querulis es uel clamore cicadis:
hinc potior, quod te tempora nulla uetant.
dum loqueris, quaerunt cuncti, uox cuius oberret,
atque sonum alterius corporis esse putant.
miramur, tantum capiant quae membra furorem,
ut sit forma leuis, clamor et ira grauis.