# Carmina 310

Luxurius, Carmina, Poem 310. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luxurius/carmina/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luxurius/carmina/310

Andromacham atque Helenam saltat Macedonia semper,
et quibus excelso corpore forma fuit.
haec tamen aut breuior Pygmaea uirgine surgit
ipsius aut quantum pes erat Andromachae.
sed putat illarum fieri se nomine talem,
motibus et falsis crescere membra cupit.
hac spe, crede, tuos incassum decipis artus:
Thersiten potius finge, quod esse soles!

---

Luxurius, Carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/LVX%7Canth%7C018.
