Latin
Poem 321
Luxurius, Carmina 321
Not analysed yet
Diuitias grandesque epulas et munera multa,
quod proaui atque ataui quodque reliquit auus,
des licet in cunctos et spargas, Becca, maritos:
plus tamen ille capit, cui dare saepe cupis.
nescioquid miserum est, quod celas, Becca: talento
vendere debueras, si bona membra dares.