Latin · Elegiac couplet
Poem 324
Luxurius, Carmina 324
Not analysed yet
"Icarus" et "Phaethon" Veneto nolente uocaris,
atque "Agilis", pigro cum pede concta premas.
sed tamen et Phaethon cecidit super aethera flammis,
dum cupit insolitis nescius ire plagis.
tu quoque confractis defectus in aequore pinnis,
Icare, Phoebeo uictus ab igne cadis.
dignis ergo tibi praebentur nomina fatis,
per te iterum ut pereant, qui periere prius.