Latin
Poem 326
Luxurius, Carmina 326
Not analysed yet
Gaudeo, quod me nimis ac frequenter
ambitu pascis, Blumarit, superbo.
unde sed pascor? mea sunt per omnes
sparsa conuiuas bona. nec uolebam,
pasceres quemquam peteresque mecum,
ne -tibi quicquam detur, unde pascas.
hoc tamen sed si uitio teneris,
me precor numquam iubeas uocari.