Latin
Poem 337
Luxurius, Carmina 337
Not analysed yet
Hermes cunctorum thalamos et uota pererrat,
omnibus ac sponsis pronubus esse cupit.
hunc quisquam <si> forte uelit contemnere diues,
mox eius famam rodit iniqua ferens.
nec purum obsequium: notis, famulatur, amicis
indicet ut potius, quae uidet, ille volens.
non sua sortitur, te qui facit auspice uota,
sed tua; cui multum conferet, ut taceas.