Latin
Poem 342
Luxurius, Carmina 342
Not analysed yet
Cum famulis telisque furens penetralia cuncta
Eutychus inrumpit diuitiasque rapit.
hunc nullus uetat ire parens, non forsan amicus;
deterior precibus redditus ille manet.
quae sunt ergo manus aut ferrea tela ferenda,
quisue aries talem quodue repellat opus?
huic si nemo potest ullas opponere uires
obuia sint illi fulmina sola dei!