# Carmina 351

Luxurius, Carmina, Poem 351. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luxurius/carmina/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luxurius/carmina/351

Solon praecipuus, fertur qui natus Athenis,
finem prolixae dixit te cernere uitae.
Chilon, quem patria egregium Lacedaemona misit,
hoc prudenter ait, te ipsum ut cognoscere possis.
Ex Mitylenaeis fuerat qui Pittacus oris,
te, ne quid nimis ut cupias, exquirere dixit.
Thales ingenio sapiens Milesius acri
errorem in terris firmat non caelitus esse.
Inde Prienaea Bias tellure creatus
plures esse malos diuina uoce probauit.
Vrbe Periander genitus, cui fama Corintho est,
omnia constituit tecum ut meditando reuoluas.
Cleobulus, proprium clamat quem Lindia ciuem,
omne, inquit, magnum est, quod mensura optima librat.

---

Luxurius, Carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/LVX%7Canth%7C018.
