# Carmina 354

Luxurius, Carmina, Poem 354. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luxurius/carmina/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luxurius/carmina/354

Venator iucunde nimis atque arte ferarum
saepe placens, agilis gratus fortissimus audax,
qui puer ad iuuenes dum non aduixeris annos,
omnia maturo conplebas facta labore.
qui licet ex propria populis bene laude placeres,
praestabas aliis, ut tecum uincere possent.
tantaque mirandae fuerant tibi praemia formae,
ut te post fatum timeant laudentque sodales.
heu nunc tam subito mortis liuore peremtum
iste capit tumulus, quem non Carthaginis arces
amphitheatrali potuerunt ferre triumpho!
sed nihil ad manes hoc funere perdis acerbo:
viuet fama tui post te longaeua decoris
atque tuum nomen semper Carthago loquetur.

---

Luxurius, Carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/LVX%7Canth%7C018.
