# S. Macarii Alexandrini Abbatis Nitriensis Regula ad Monachos 1.1-11

Macarius of Alexandria, S. Macarii Alexandrini Abbatis Nitriensis Regula ad Monachos, Lines 1.1-1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/macarius-of-alexandria/s-macarii-alexandrini-abbatis-nitriensis-regula-ad-monachos/1.1

I. Milites ergo Christi sic taliter suos debent componere gressus, charitatem in se perfectissimam continentes, "Deum ex tota anima diligere, et ex toto corde, et ex tota virtute sua." [Marc. xii,30]
II. Invicem inter se perfectissimam sectantes obedientiam, pacifici, mites, moderati, non superbi, non injuriosi, non susurrones, non irrisores, non verbosi, non praesumptuosi, non sibi placentes, sed Deo cui militant Christo: non blasphemiam sectantes, nec dicentes quidquam praeter quod bonum est: ad obsequium non pigri, ad orationem parati, in humilitate perfecti, in obedientia praecincti, in vigiliis instantes, in jejunio hilares.
III. Nullus se alio justiorem arbitretur; sed unusquisque omnibus se inferiorem contemnat: "Quia se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur." [Luc. xiv,11]
IV. Praeceptum senioris ut salutem suscipias: non murmurando ullam operam facias: non responsionem contra praeceptum usurpes.
V. Non te extollas, aut magnifices aliquam utilem operam fecisse: non in acquirendo aliquid lucri congaudeas, aut in damno contristeris.
VI. Non te familiaritas ulla saecularis trahat; sed tota delectatio tua in cellula demoretur. Cellam ut paradisum habeas; fratres tuos spirituales ut aeternos confidas habere parentes.
VII. Praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem. Similiter quoque omnes oportet diligere fratres, cum quibus etiam te confidis videre gloriam Christi.
VIII. "Non oderis laboriosam operam:" [Eccli. vii,16] Otium quoque ne sectatus fueris. In vigiliis confectus, in opere justo affectus, ambulans quasi dormitans lassus ad stratum tuum venias, et cum Christo requiescere te credas.
IX. Cursumque monasterii super omnia diligas. Qui vero saepius orare voluerit, uberiorem inveniet misericordiam Christi.
X. Matutinoque dicto ita meditationem habeant fratres usque ad horam secundam: si tamen nulla causa extiterit, qua necesse sit etiam praetermissa meditatione aliquid fieri in commune.
XI. Post horam vero secundam unusquisque ad opus suum paratus sit usque ad horam nonam, ut quidquid injunctum fuerit, "Sine murmuratione perficiat," [Philip. ii,14] sicut dicit sanctus Apostolus.

---

Macarius of Alexandria, S. MACARII ALEXANDRINI ABBATIS NITRIENSIS REGULA AD MONACHOS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/macarius.html.
