Latin
1.1 to 1.3
Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni. 1.1-3
Not analysed yet
QUIDAM e fratribus interrogavit Abbatem Macarium magnum, exquirens quænam esset, et in quo sita perfectio? Respondens senex dixit: Nisi acquisierit homo humilitatem magnam, quam non solum corde teneat, sed et corpore præferat; in nulla re se ipsum æstimans, sed potius modico sui sensu deprimens infra omnem creaturam; non judicando unquam omnino quemquam nisi se solum; sufferendo contumeliam, ejiciendo ex corde suo omnem malitiam: vim sibi faciendo ad hoc, ut sit longanimis, benignus, fratrum amator, sobrius, pudicus, continens. Scriptum est enim: "Vim sibi facientium est regnum coelorum." Recte utendo oculis, ad videndum ea tantum quæ juvant animan, invigilando custodiæ linguæ; avertendisque auribus ab omni auditione vana et noxia. Manus tenendo ne quidquam nisi justum operentur. Cor mundum coram Deo servando, corpusque impollutum. Habendo quotidie præ oculis mortis memoriam: abnegando intus in Spiritu iram et malitiam, exterius autem materiam et res sensibiles, cognatos quoque secundum carnem simulque voluptates; renuntiando item diabolo et cunctis operibus ejus; ad hæc indesinenter orando, et in omni tempore, loco, negotio, opere, astando Deo, præsentemquæ sentiendo ac venerando illum. Nisi quis, inquam, hæc omnia fecerit, perfectus esse non potest. Frater aliquis interrogans senem dixit: Abba, quæ fit, ut, cum ego in mea cellula faciam cuncta quæ decent, tamen non inveniam consolationem a Deo? Ait illi senex: Hoc tibi contingit eo, quod vanis cum otioso confabulationibus indulges; et quia omnino vis potiri optato voluntatem tuam propriam. Reposuit seni: Quid igitur facere me jubes, pater? Respondit senex: Vade, ini familiaritatem cum viro timente Deum, et humilia te ipsum coram eo; et renuntia voluntati tuæ; et tunc invenies consolationem a Deo. Dixit Senex: Qui ingreditur seplasiam, et in foro unguentario deambulat, etsi nihil emat aut contingat ex aromatibus, omnino tamen et interim fruitur odore, et ipse bene olet aliquandiu: sic qui conversatur cum patribus, trahit ex illis contagione salutari quod ipsum juvet: nam si quidem velit recte agere, monstratam ad hoc ab illis viam humiliationis videt; et horum exempla, verbaque instar illi muri sunt ad arcendas dæmonum incursiones.