# Apophthegmata Macarii Magni. 1.11-12

Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni., 1.11 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/macarius-the-great/apophthegmata-macarii-magni/1.11

DE ABBATE MACARIO AEGYPTIO. [I] NARRAVIT de se ipso Abbas Macarius ad hunc modum: Quando eram juvenis, et in cella residebam in Aegypto, apprehenderunt me ac fecerunt clericum in vico; sed nolens acquiescere, fugi ad alium locum. Venit ad me sæcularis vir pius, qui accipiebat quod manibus operabar, et ministrabat mihi. Contigit autem per tentationem, ut quædam virgo vi prolapsa sit in stuprum. Ea cum uterum gereret, interrogabatur, quis esset auctor criminis? Respondit itaque Anachoretam esse. Unde egressi comprehenderunt me adduxeruntque ad vicum; atque appenderunt collo fuligine infectas ollas cum ansis vasorum, sicque circumduxerunt me in vico per compita, verberantes ac dicentes: Iste monachus vitiavit nostram virginem; capite eum, capite. Et percusserunt me pene ad mortem. Accedens vero aliquis senum, dixit: Quousque cæditis monachum istum peregrinum? Qui autem mihi ministrabat, sequebatur post me, pudore suffusus; multis quippe contumeliis eum affecerant, inquientes: Ecce Anachoreta, cui tu testimonium perhibebas, quid fecit? Ad hæc aiunt parentes puellæ: Non dimittemus eum, donec fidejussorem dederit, quod aliturus sit eam. Itaque significabam ministro illi meo, et spopondit pro me. Postea profectus ad cellam meam, dedi ei, quas habui, sportulas, dicens: Vende et affer cibum uxori meæ. Tum apud me: Macari, ecce tibi invenisti uxorem; oportet, ut paulo amplius labores, quo nutrias eam. Et operabar nocte dieque, mittebamque ei. Porro cum advenit tempus miseræ, ut pareret, ad multos dies in cruciatibus permansit, nec pariebat. Percontantur, quid hoc esset? Illa respondit: Ego scio, quoniam Anachoretam calumniata sum, prolatoque mendacio accusavi; neque enim in culpa est, sed ille juvenis. Tunc qui ministrabat mihi, lætus adveniens nuntiavit: Virgo illa non potuit parere, donec ita confiteretur: Extra culpam est Anachoreta; sed mentita sum adversus eum, et ecce totus vicus huc accedere vult cum honore, ut veniam a te supplex postulet. His ego auditis, ne mihi molestiam parerent homines, surrexi, atque huc in Scetim fugi. Inde principium causamque habet meus hic adventus.

---

Macarius the Great, APOPHTHEGMATA MACARII MAGNI.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/macarius1.html.
