# Apophthegmata Macarii Magni. 1.13-14

Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni., 1.13 to 1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/macarius-the-great/apophthegmata-macarii-magni/1.13

[II] Venit aliquando Macarius Aegyptius a Sceti ad montem Nitriæ in oblatione Abbatis Pambo, et dicunt ei senes: Sermonem profer fratribus, pater. Tum ille infit, ego nondum evasi in monachum, sed monachos vidi. Mihi namque aliquando sedenti in cella apud Scetim molestæ erant cogitationes proficiscere in solitudinem, et vide quid illic oculis tuis occurret. Perstiti autem quinque annis, pugnans adversus cogitationem, ne forte inquiens a dæmonibus sit. Utque perseveravit cogitatio, abii in eremum. Illic inveni stagnum cum insula in medio ejus, et ad illud veniebant bestiæ eremi, ut biberent. Quas inter conspexi duos homines nudos, et contremuit corpus meum: existimavi enim esse spiritus. Ipsi vero postquam me viderunt trementem, ita locuti sunt: Noli timere, etiam nos homines sumus. Dixi illis: Unde estis, et quomodo venistis in solitudinem hanc? Responderunt: E coenobio sumus atque ex mutuo consensu egressi venimus huc, ecce quadraginta abhinc anni præterierunt. Unus e nobis Aegyptius est, alter Libycus. Ipsi quoque interrogaverunt me, his verbis: Quomodo se habet mundus? Venit-ne aqua in tempore suo? Mundus obtinet-ne abundantiam solitam? Respondi: Etiam. Vicissim ego percontatus sum: Quanam ratione fieri potero monachus? Aiunt mihi : Nisi quis renuntiaverit omnibus mundi rebus, non potest fieri monachus. Excepi: Ego infirmus sum, nec possum sicuti vos. Exceperunt etiam illi: Si non potes, quemadmodum nos, sede in cella tua, et peccata tua defle. Quæsivi ab eis, quando hyems est, non algetis? Quando æstus est, non uritur corpus vestrum? Responsum dederunt, Deus erga nos hac usus est dispensatione, nec hyeme rigemus, nec æstate nos æstus lædit. Propterea dixi vobis me nondum in monachum evasisse, sed vidisse monachos. Ignoscite mihi, fratres. [III] Abbas Macarius cum in paneremo, seu omnimoda solitudine habitaret: solus autem illic anachoreticam vitam ducebat, infra vero alia erat eremus, in qua plures fratres degebant. Eo, inquam, loci aliquando per viam circumspiciens senex, vidit Satanam venientem in figura hominis, ut per locum, in quo erat, transiret: apparebat autem quasi tunicam gestans lineam perforatam, a cujus foraminibus pendebant parvi lecythi. Dicit ei magnus senex: Quo vadis? Respondit: Proficiscor ad fratres, ut eis suggeram. Tum senex: Et quare tibi ampullæ hæ? Ille: Affero fratribus condimenta. Senex: Et hæc omnia? Excepit, etiam, si unum alicui non placuerit, aliud porrigo; si neque hoc, do aliud, omnino autem ex illis saltem unum placiturum est ei. Atque his dictis abiit. At senex remansit, observans vias, donec reverteretur. Utque conspexit illum, ait: Salvus sis. Ille respondit: Quomodo contingere mihi poterit, ut salvus sim? Senex? Quare, Ille: Quia cuncti mihi fuerunt immites, nec ullus sustinuit me. Ad eum senex: Nullus ergo illic tibi amicus? Ad senem Satanas: Ne unum ibi amicum habeo, qui vel ipse mihi obtemperat; cumque me conspicit, instar auræ vertitur. Tum senex: Quomodo vocatur frater ille? Satanas ad hoc, Theopemptus. Quo dicto discessit. Itaque surgens abbas Macarius perrexit ad inferiorem eremum. Eaque re comperta fratres, sumentes ramos palmarum, ei obviam prodierunt. Cæterum unusquisque eorum præparabat se, putans, quod apud ipsum diversaturus esset senex. At ille requisivit, quisnam esset in monte, qui Theopemptus appellaretur. Quo invento, intravit in cellam ejus. Theopemptus autem suscepit eum lætus. Utque coepit solum secum habere, senex: Quomodo, inquit, se res tuæ habent, frater? Is dicit: Recte, per preces tuas. Et senex: Num impugnant te cogitationes? Ille: Interim mihi bene est. Pudebat enim eum edicere. Ait illi senex: Ecce a quot annis vitam asceticam duco, et honore afficior ab omnibus; attamen me senem Spiritus fornicationis divexat. Theopemptus excepit: Crede, Abba, me etiam. Senex vero simulabat ab aliis etiam cogitationibus impugnari se, donec eum ad confessionem adduceret. Postea dicit ei: Quomodo jejunas? Respondit: Ad horam nonam. Tum senex: Jejuna usque ad vesperam, exerce te, meditarc, ac recita memoriter ex Evangelio aliisque Scripturis; cumque te subierit cogitatio, nunquam deorsum spectes, sed sursum semper; statimque tibi Dominus præbebit auxilium. Et postquam fratrem informasset senex, reversus est ad solitudinem suam. Ubi observans iterum videt dæmonem illum, aitque ei: Quo iterum pergis? Fratres, inquit, instigatum. Atque abiit. Ut vero rursus transiit, sciscitatus illum senex, quomodo haberent fratres? Respondit: Male. Et senex: Cur? Dæmon: Cuncti feroces sunt; quodque pejus est, ille, quem habebam amicum, et obsequentem mihi, ipse etiam, unde nescio, reversus est, nec amplius a me persuadetur, sed cunctis ferocior evasit: unde juravi me amplius ea loca non calcaturum, nisi post tempus. Quo pronuntiato, discessit, senem relinquens. Tunc sanctus intravit in cellam suam.

---

Macarius the Great, APOPHTHEGMATA MACARII MAGNI.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/macarius1.html.
