# Apophthegmata Macarii Magni. 1.24-30

Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni., 1.24 to 1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/macarius-the-great/apophthegmata-macarii-magni/1.24

[XIII] Profectus est aliquando Abbas Macarius a Sceti in Terenuthim; et ingressus est fanum, ut dormiret. Erant autem ibi vetera ethnicorum cadavera; e quibus unum acceptum posuit sub capite suo, velut embrimium. Dæmones ergo intuiti audaciam ejus, invidia ducti sunt: ac volentes eum terrere, velut foeminam de nomine vocabant, dicentes: Illa, veni nobiscum ad balneum: respondit autem alius dæmon sub ipso tanquam e mortuis, sic: Peregrinum habeo super me, nec possum venire. At senex territus non est, sed audacter verberabat corpus: Surge, inquiens, vade in tenebras si potes. Quo audito dæmones clamaverunt voce magna: Vicisti nos. Tum pudore suffusi aufugerunt. [XIV] Dicebant de Abbate Macario Aegyptio, quod ascendens e Sceti, ac sportulas portans, defatigatus sedit, oravitque ad hunc modum Deus: tu scis, nihil mihi virium superesse. Et illico juxta fluvium est delatus. [XV] Quidam in Aegypto filium habebat paralyticum, et tulit eum ad cellam Abbatis Macarii; relinquens autem ad ostium plorantem, longe abscessit. Igitur senex deorsum aspiciens vidit puerum, et interrogavit eum: Quis te huc attulit? Respondit: Pater meus hic me projecit, et abiit. Dicit ei senex: Surgens assequere eum. Statimque sanitate recuperata surrexit et patrem consecutus est: atqu ita reversi sunt in domum suam. [XVI] Abbas Macarius magnus dicebat fratribus in Sceti, postquam Ecclesiam dimisisset: Fugite, fratres. Ait illi seniorum quidam; Quonam fugere poterimus ultra solitudinem hanc? Ipse vero digitum suum ad os ponebat, dicens: Fugite hoc. Tum ingrediebatur in cellam suam, et clauso ostio sedebat. [XVII] Dixit idem Abbas Macarius: Si quempiam increpando, ad iram commoveris, affectui tuo satisfacis. Non enim, ut alios salves, perdes te ipsum. [XVIII] Idem Abbas Macarius, dum esset in Aegypto, invenit hominem habentem jumentum, et prædantem quæ ad usum suum possidebat: ipse vero tanquam peregrinus astans furi, una onerabat jumentum, magnaque cum quiete deduxit eum, dicens; "Nihil intulimus in mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Dominus dedit: sicut ipse voluit, ita et factum est. Benedictus Dominus in omnibus." [XIX] Interrogaverunt quidam Abbatem Macarium dicentes: Quomodo debemus orare? Respondit ille senex: Non opus est loqui multum, sed extendendæ sunt manus, proferendumque: Domine, sicut vis et sicut nosti, miserere. Si autem ingruerit tentationis impugnatio, dici debet: Domine, adjuva. Ipse scit, quæ expediant, et facit nobiscum misericordiam.

---

Macarius the Great, APOPHTHEGMATA MACARII MAGNI.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/macarius1.html.
