# Apophthegmata Macarii Magni. 1.31-34

Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni., 1.31 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/macarius-the-great/apophthegmata-macarii-magni/1.31

[XX] Dixit Abbas Macarius; Si apud te extiterit contemptus velut laus, paupertas tanquam divitiæ, indigentia sicut abundantia, non moreris. Fieri enim non potest, ut qui recte credit, et in pietate operatur, incidat in vitiorum sordes ac dæmonum errorem. [XXI] Referebant: Duo fratres in Sceti deliquerunt, quos segregavit seu excommunicavit Abbas Macarius Urbicus, et venerunt nonnulli, nuntiaruntque Abbati Macario magno Aegyptio. Qui affirmavit fratres non esse segregatos, sed Macarium; etenim diligebat eum. Auditu accepit Abbas Macarius, quod a sene excommunicatus fuisset, fugitque ad paludem. Egressus itaque est Abbas Macarius magnus, ac reperit eum a culicibus perforatum; dicitque ei: Tu segregasti fratres, et secessuri sunt in vicum. Ego vero segregavi te; tuque, veluti pulchra virgo in interius cubiculum fugisti huc. At ego, vocatis fratribus, ab ipsis didici nihil horum factum esse. Vide igitur tu, frater, ne a dæmonibus illusus fueris. Nam nihil vidisti. Sed veniam incurvatus pete pro delicto tuo. Ille autem dixit: Si vis, da mihi poenitentiam. Videns ergo senex humilitatem illius, ait: Vade, jejuna tres hebdomadas, semel singulis hebdomadis comedens. Hæc scilicet erat illius perpetua operatio, hebdomadas jejunare. [XXII] Dixit Abbas Moyses Abbati Macario in Sceti: Volo cum quiete ac silentio vivere, nec sinunt me fratres. Ait illi Abbas Macarius: Video te indolis mollioris esse, nec posse fratrem a te avertere: sed si desideras quietam vitam, proficiscere ad eremum, intro in petra, et illic quiete deges. Atque hoc fecit, et conquievit. [XXIII] Frater convenit Abbatem Macarium Aegyptium, et dixit ei: Abba, effare mihi verbum, quonam modo salvus ero. Ait senex: Vade ad sepulcrum, et maledictis mortuos impete. Abiens igitur frater, convitiis et lapidibus appetiit: reversusque annuntiavit seni. Quærit ab eo; Nihil tibi responderunt? frater: Nihil. Tum senex inquit: Iterum proficiscere cras, laudibus eos effer. Pergens itaque frater, collaudavit eos, vocans: Apostoli, sancti, justi. Tum adiit senem dixitque: Laudavi. Ille ei: Nihil tibi responderunt? Frater: Nullo modo. Tunc senex infit: Nosti quantis eos contumeliis affeceris, nec quidquam reposuerunt tibi; et quantis eosdem laudibus ornaveris, nihilque ad te prolocuti sunt: ita etiam tu, si salutem consequi desideras, mortuus fias; nec injurias hominum, nec laudes eorum cogites, instar mortuorum, sic poteris salvus fieri.

---

Macarius the Great, APOPHTHEGMATA MACARII MAGNI.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/macarius1.html.
