# Apophthegmata Macarii Magni. 1.35-40

Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni., 1.35 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/macarius-the-great/apophthegmata-macarii-magni/1.35

[XXIV] Præteriens aliquando Abbas Macarius per Aegyptum una cum fratribus, audivit puerum ita matri suæ loquentem: Mater, quidam dives diligit me, et odi eum; pauper vero odit me, ac cum diligo. Quo audito sermone admiratus est Abbas Macarius. Dicunt ei fratres: Quid hoc verbi est, pater, quod affectus sis admiratione? Respondit illis senex: Revera Dominus noster dives est diligitque nos, nec volumus illi obtemperare; inimicus autem noster diabolus pauper est, odioque nos prosequitur, et diligimus ejus impuritatem. [XXV] Rogavit eumdem multis cum lacrymis Abbas Poemen, dicens: Eloquere mihi verbum, quomodo assecuturus sim salutem. Senex vero ei respondit: Quam quæris rem, nunc recessit a monachis. [XXVI] Aliquando Abbatem Antonium convenit Abbas Macarius, habitoque ad eum sermone, Scetin reversus est. Obviam ei processerunt patres. Et in colloquio ait illis senex: Abbati Antonio dixi, quod in loco nostro careamus oblatione. Coeperunt patres disserere aliis de rebus, nec requisierunt responsum discere a sene, nec senex eis prolocutus est. Hoc ergo pronuntiabat patrum quidam: Cum viderint patres, e fratrum memoria excidere, ut interrogent de re eis utili, necessitatem sibi imponunt principium orationis proferendi: quod si a fratribus non adigantur, non persequuntur sermonem; ut ne deprehendantur locuti neque interrogati, videaturque esse otiosa loquela. [XXVII] Hunc in modum percontatus est Abbas Esa��s Abbatem Macarium: Profer mihi sententiam. Et dixit ei senex: Homines fuge. Rursus Abbas Esa��as: Quid est fugere homines. Senex vero: Sedere in cella tua, et deflere tua peccata. [XXVIII] Hoc referebat Abbas Paphnutius discipulus Abbas Macarii: Rogavi patrem meum, ut aliquid mihi diceret. Illius autem oratio fuit: Neminem læseris, neminem condemnaveris. Hæc observa et salvus fies. [XXIX] Dixit Abbas Macarius: Noli dormire in cella fratris, qui malam famam habet.

---

Macarius the Great, APOPHTHEGMATA MACARII MAGNI.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/macarius1.html.
