Latin
1.41 to 1.44
Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni. 1.41-44
Not analysed yet
[XXX] Accesserunt aliquando fratres ad Abbatem Macarium Sceti agentem, nec quidquam invenerunt in cella ejus, nisi aquam putridam. Dicunt ei: Abba, ascende in pagum, reficiemus te. Excepit senex: Nostis, fratres, illius talis hominis pistrinum in pago? Respondent: Etiam. Tum senex: Ego quoque novi. Scitis et prædium illius, ubi fluvius salit? Aiunt; Scimus. Ego quoque scio, inquit senex. Quando igitur placet, vestri opus non habeo, sed mihi apporto. [XXXI] Aiebant de Abbate Macario, quod si ad eum accederet frater, cum timore, tanquam ad sanctum et magnum senem, nihil ei loquebatur. Si vero fratrum quispiam tanquam nihili faciens ei diceret; Abba, quando eras camelarius, et nitrum furabaris, ac vendebas, nonne verberabant te custodes? Si ista quis esset prolocutus, huic cum gaudio, si quid interrogasset, responsum dabat. [XXXII] De Abbato Macario Magno asserebant, quod extiterit, sicut scriptum est, Deus terrestris. Quia quemadmodum Deus mundum tegit; ita Abbas Macarius delicta obtegebat; quæ vicerat, quasi non vidisset; quæ audierat, quasi non audivisset. [XXXIII] Narratio Abbatis Vitimii extitit, quod ita retulerit Abbas Macarius: Sedente me aliquando in Sceti, descenderunt illuc duo juvenes peregrini; quorum unus barbam gerebat, alter vero primam emittebat lanuginem. Hi venerunt ad me rogantes, ubi esset cella Abbatis Macarii? Tum Ego: Quid eum vultis? Aiunt: Audita ejus ac Sceteos fama, venimus, ut videamus eum. Dico: Ego sum. Factaque corporis inclinatione, inquiunt: Hoc in loco cupimus manere. Ego vero videns eos delicatos et velut in divitiis educatos, aio: Non potestis residere hic. Tum major infit: Si non possimus remanere hic, ad alium pergemus locum. Ego intra mentem meam; Cur pello eos, et scandalum patientur? Efficiet labor, ut ipsi sponte fugiant. Itaque dico eis: Venite, construite vobis cellam, si potestis. Illi: Ostende nobis locum, construemus. Dedit autem eis senex securim, peramque plenam panibus, et sal: ostenditque petram duram, monens: Lapides hic incidite, atque ex palude portate vobis ligna, tectoque imposito, residete. Putabam autem, inquit, illos propter laborem recessuros. Porro petierunt a me, quid eo loci operaturi essent. Respondi, plectam facerent: sumptisque e palude foliis palmarum, ostendi ipsis plectæ seu funis principium, utque consuere oporteret; dixique: Facite sportas, quas tradetis custodibus, ipsi vero afferent nobis panes. Deinde abscessi. At illi patienter quæcumque mandaveram executi sunt: nec venerunt ad me tribus annis. Ego vero assidue cum animo meo colluctabar, reputans; Ecquæ est eorum operatio, quod non accesserint interrogaturi de cogitatione? Qui procul habitant, veniunt ad me: et isti cum propinqui sint, non accesserunt, nec ad alios profecti sunt: duntaxat pergunt ad Ecclesiam, taciti, ut accipiant oblationem. Igitur oravi Dominum, jejunans una hebdomade; ut manifestum mihi faceret, quidnam operarentur. Post hebdomadam vero surgens, ad eos abii, ut intuerer, quomodo agerent. Et cum pulsassem aperuerunt, meque salutarunt cum silentio. Feci orationem, et sedi. Major innuit minori, ut egrederetur: ipseque sedit, ad conficiendam plectam, nec quidquam loquebatur. Ad horam vero nonam strepitum edidit. Venit junior, fecit parum polentæ, ac majore innuente apposuit mensam, cumque super eam tres paximates posuisset, stetit tacens. Ego vero dixi: Surgite, comedamus. Inde consurgentes cibum sumpsimus. Attulit baucale, ac bibimus. Ut autem advenit vespera, petunt a me: Recedis-ne? Respondi: Non, sed hic dormio. Unde posuerunt mihi stoream et parte, et sibi ad alium angulum ex parte; tuleruntque zonas suas et succinctoria, simulque collocaverunt se in matta ante me. Cæterum postquam composuerunt se, oravi Deum, ut mihi operationem eorum revelaret. Tunc apertum est tectum, ortaque est lux, velut per diem; ipsi autem non cernebant lucem. Cum vero existimarent dormire me, major fodicat minoris latus, Consurgunt, cingunt se, expandunt manus ad coelum. Porro ego cernebam eos; ipsi non videbant me. Ad hæc vidi dæmones instar muscarum venientes super minorem, quorum alii accedebant, ut sederent in ore ejus, alii in oculis. Simul conspexi Angelum Domini cum gladio ignis præ manibus, circumvallantem eum, dæmonesque ab eo propellentem. At majori non poterant appropinquare. Circa matutinum vero tempus, recubuerunt: ego assimilavi, me mox expergefactum; ipsique similiter. Hoc autem dumtaxat mihi elocutus est verbum major: Vis recitemus duodecim Psalmos? Excipio: Etiam. Tum psallit minor quinque Psalmos, a sex versibus, et unum alleluia, atque ad unumquemque versum, exibat ignis lampas ex ore ejus, ascendebatque in coelum. Pari modo etiam major, quando aperiebat os in psallendo, tanquam funiculus ignis egrediebatur, et pertingebat usque in coelum. Etiam ego parumper ex pectore ac memoria recitavi. Post quod exiens, dixi: Orate pro me. Ipsi autem inclinaverunt se, tacentes. Comperi ergo, quod major perfectus esset, minorem adhuc impugnaret inimicus. Cæterum post paucos dies, mortis somnum obdormivit major frater, ac tertia dein die minor. Cumque e patribus nonnulli adirent Abbatem Macarium, ducebat eos in istorum cellam, cum his verbis: Venite, videte martyrium minorum peregrinorum.