Latin
1.50 to 1.51
Macarius the Great, Apophthegmata Macarii Magni. 1.50-51
Not analysed yet
[XXXIX] Dictum est de Abbate Macario Aegyptio, quod aliquando e Sceti ascendebat in montem Nitriæ: et ut prope locum extitit, dixit discipulo suo: Præcede paululum. Cumque ille præiret, obvium habuit quemdam Græcorum seu gentilium sacerdotem. Ad quem clamans frater, vocabat; Heu, heu, inquiens, quo curris, dæmon? Ille vero conversus, plagas ei inflixit, reliquitque semimortuum. Ac tollens, quod portabat lignum, cucurrit. Paululum progresso occurrit inter cursum Abbas Macarius, qui dixit ei: Salvus sis, salvus sis labore confecte. Ille admiratus venit ad eum, et ait: Quid boni vidisti in me, quod me salutaveris? Tum senex: Quoniam conspexi te labore fessum, ac nescis te in vanum defatigari. Sacerdos quoque: Ego salutatione tua compunctus sum, et cognovi ex parte Dei te esse. Alius vero malus monachus, obvius factus, contumelia me affecit: quare ego dedi ei plagas ad mortem. Agnovit autem senex, quod de discipulo suo loqueretur. Tunc, apprehensis ejus pedibus, sacerdos ita locutus est: Non dimittam te, nisi me feceris monachum. Et venerunt sursum, ubi erat monachus, portaveruntque illum ad Ecclesiam montis. Porro cernentes sacerdotem cum eo, stupefacti sunt; et fecerunt illum monachum. Multique gentilium propter eum facti sunt Christiani. Asserebat ergo Abbas Macarius, quod sermo malus etiam bonos malos faciat, et sermo bonus etiam malos bonos. [XL] De Abbate Macario memorabant, quod absente illo ingressus sit latro in cellam ejus. Cum autem rediisset, invenit latronem, qui camelum suppellectile sua onerabat. Ipse igitur intrans in cellam, de vasis accipiebat, et una cum eo onerabat camelum. Ut ergo sarcinam immiserunt, coepit fur verberare camelum, ut surgeret; neque surgebat. Videns porro Abbas Macarius, quod non exurgeret, cellam ingressus invenit parvum sarculum, emissumque imposuit camelo, dicens: Frater, hoc quærebat camelus. Pede vero pulsans eum senex, ait: Surge. Confestimque surrexit, et parumper itineris confecit propter ejus sermonem. Sed iterum resedit, nec exurrexit, donec deposuissent cunctam suppellectilem. Tunc enim abiit.