Latin
Book 1, lines 1.1.104-1.1.105
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.104-105
Not analysed yet
XXXIX. Et cum quodam tempore idem comes Robertus in confini Franciae et Normanniae castrum, quod Teulerias dicitur, obsedisset, miles quidam francigena, a castro de die in diem exiens et singulare certamen ab exercitu Normannorum expetens, multos prosternebat. Comes vero, damnum suorum timens, omnibus interdixerat ne aliquis illi obviaret; sic suis excusationem tribuens, ut, cum quod periculosum erat, refugerent, non hoc iam timori sed principis interdictioni ascriberent. Quod cum Serloni in Britannia, ubi tunc temporis morabatur, relatum fuisset, ignominiam populi sui non ferens, duobus tantum armigeris comitatus, Teulerias venit: summo diluculo ante portam singulare certamen offerens, de equo hasta innixus expectat. Porro ille, qui alios deicere solitus erat, indignatus, cum maximo furore splendidus in armis, frementi equo advolat: quis sit, requirit, ut a loco recedat, vitam tuendo hortatur. Illo nomen revelante, sed a loco recedere nolente, dum fortiter congreditur, aliorum prostrator forti hastili prosternitur. Serlo, pluribus utriusque partis aspicientibus, non tamen quis esset scientibus, victor ad gloriam Normannorum efficitur. Sicque caput abscissum, lanceae superponens, per medium castrorum, suae gentis nulli verbum faciens, in Britanniam redire accelerat. Comes ergo legatum mittens, quisnam sit perscrutari iubet, et ut ad se veniat praecipit. Sed, cum renuntiatum fuisset hunc Serlonem, filium Tancredi, esse et a Britannia, causa imperium a populo suo propellendi, venisse, se autem iram principis, quia offensus erat, declinare, et patria, quamvis penuriosum, libenter donec principis ira sedetur, dum ipse iusserit, exulare, comes, pietate motus, et tanto viro ulterius carere nolens, ad se iubet accersiri. Venienti occurrit, gratiam suam indulget, osculo secure reddit; quae habita amiserat restituit; uxori, cui plures possessiones competebant, auget; inter sibi familiariores retinet.
XL. De Tancredo vero, tantorum filiorum patre, aliquid memoria dignum dicere haud absurdum est. Tempore quippe iuventutis suae, militaribus exercitiis deditus, diversarum regionum et principum curias perlustrans, multa strenue, laudis avidus, agendo, cum ipsa laude etiam plurima lucratus est. Cum autem esset in familia comitis Normannorum, Riccardi secundi,- quartus a Rodlo duce fuit quadam die idem princeps, venatum pergens, tali enim exercitio, ut mos est divitibus, non minimum delectabatur aprum mirae enormitatis, quem singlare dicunt, movit. Erat autem sibi mos, sicut et pluribus aliis potentibus est, ut venationem, quam ipse, moveret, nullus, praeter ipsum, occidere praesumeret. Porro, canibus aprum velocius insequentibus, cum comes prae opaca densitate spinosi saltus tardius insequeretur, canibus infestioribus, aper timens a cauda lacerari, rupe quadam inventa, ipsa pro muro a cauda utitur et dentosum caput ad se tuendum canibus offert. Sicque, canibus venatoris auxilio destitutis, cum iam aper de ipsis spumante dente multas strages faceret, casu Tancredus supervenit, visaque strage molossorum, quamvis morem principis non ignoraret, tamen succurrendum canibus accelerat. Aper vero, ipso viso, canibus spretis, firmo impetu super eum irruit. Sed Tancredus, cum esset fortis viribus, audaci ense illum suscipiens, non quidem ictu feriendo, sed acuto mucrone per durissimam frontem usque ad praecordia impingendo, capulum fronti adiunxit, nihilo ex longissimo ense praeter capulum extra corpus apri remanente. Sicque deiecto, ensem in fronte relinquens, ipse, ne a comite hoc fecisse deprehenderetur, longius avulsus est.