# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.4-5

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.4-1.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.4

Pluribus edoctus auctoribus, sibi veterum historias recitantibus, famosissimus princeps Rogerius laboriosos et non sine magno discrimine triumphos suos, qualiter videlicet primo Calabriam, deinde vero Siciliam armata manu subiugaverit, posteris, consilio suorum mandare decernens, mihi, ut ad huius operis laborem dictandum accingar, iniunxit. Sed quia, praecedente in me beneficio suo, quidquid iniunxit negare nequeo, minus erudito stilo et enervi poetria, quasi lacum profundissimum natandi nescius, timidus ingredior; vosque, vestramque adversum me indignationem plurimum pertimescens, praesertim cum vos limpidissimo fonte grammaticae artis debriatos, non autem me, talis scientiae pane ieiunum, ad tale opus accingi oportuit.
Sed praedictus princeps vos, maioribus utilitatibus occupatos, interdum videlicet ecclesiarum curis cum Martha, interdum vero beatae contemplationi cum Maria insudantes, cognoscens, vobis, ne a meliori proposito vos revocet, parcit; me vero, quasi vacantem et nulli exercitio deditum, quadam manu pulsationis vigilantiorem reddere satagit. Rogo itaque vos ut, memores Scripturae dicentis: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, et quod alibi dicitur: Frater fratrem adiuvans, ambo consolantur, ad debile carmen meum sustentandum pedem vestri favoris porrigatis, ut, clypeo vestrae auctoritatis munitus, incursus detrahentium et inimico dente aliorum dicta vel facta rodere tentantium minus pertimescam. Sunt enim quidam, qui, cum alicuius scientiae gradus utcumque attigerint et exinde humanae laudis favorem adepti fuerint, tumenti supercilio tanta invidia superfluunt, ut neminem sibi litteris aequipollentem ex proximo habere velint. Sin autem eos habere contigerit, opus alienum, detrahendo mordaci dente, appetere non desistunt, alterius laude suam minui timentes. His competenter assignari potest illud Scripturae, qua dicitur: Scientia inflat, sed non subsequitur in eis: caritas aedificat. Adsunt alii e contra, quorum scientia et mores ipsos in tantum nobilitant, ut, quantum plus philosophico fonte debriantur, tanto minori extollentia rapiantur: gressum mentis semper in humilitate figentes, aliorum dicta vel facta non remordentes, sed quod minus ornate dictum ab eis audierunt, cum mansuetudine intra seipsos, non autem in publico, ne forte scandalizentur, corrigunt. Et ut eos apud potentes huius saeculi gratiosos verbis faciat, extollere nituntur, eorum laudem, vel lucrum quasi suum aestimantes.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
