Latin
Book 1, lines 1.1.57-1.1.60
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.57-60
Not analysed yet
II. Rex autem, qui tunc temporis Franciae praeerat, Ludovicus ut credimus secundus, comperiens hostes fines imperii sui invasisse, primo quidem indignatus, commoto exercitu, hostibus occurrendum et ducem et eos a finibus suis arcere instituit. Sed cum hoc non sine magno detrimento suorum se agere posse cognosceret, varios eventus belli pertimescens et suorum sanguini parcens, seniorum usus consilio, foedera pacis et servitium, quod ab ipsis sibi offerebatur, suscepit, eisque maximam partem terrae, quam pervaserant, in beneficium concessit.
Porrigitur itaque terra illis concessa a pago Pontiniensi, quem ab orientali parte sui habet secus mare Anglicum quod ab aquilonari parte adiacet usque in Britanniam, quae fines eius occidentales claudit-, ab occidentali vero et meridiano cornu pago Cenomanico terminatur usque in Carnotensem, a Carnotensi vero clauditur Velcasino et Belvacensi usque Pontinum. Hanc terram sibi determinatam a rege Francorum Rodlo dux haereditali feudo suscipiens, inter suos, prout quemque cognoscebat, distribuit, pretiosiora quaeque pro suis usibus ipse reservans.
Quia vero procinctus terrae paucis perstrinximus, de more quoque gentis aliqua dicere utile videtur.
III. Est quippe gens astutissima, iniuriarum ultrix, spe alias plus lucrandi patrios agros vilipendens, quaestus et dominationis avida, cuiuslibet rei simulatrix ac dissimulatrix, inter largitatem et avaritiam quoddam medium habens. Principes vero delectatione bonae famae largissimi [sunt]. Gens adulari sciens, eloquentiae studiis inserviens in tantum, ut etiam et ipsos pueros quasi rhetores attendas: quae quidem, nisi iugo iustitiae prematur, effrenatissima est. Laboris, inediae et algoris, ubi fortuna expetit, patiens; venationi et accipitrum exercitio inserviens; equorum caeterorumque militiae instrumentorum et vestium luxuria delectatur. Ex nomine itaque suo terrae nomen tradiderunt: north quippe anglica lingua aquilonaris plaga dicitur. Et quia ipsi ab aquilone venerant, Normanni dicti, terram etiam Normanniam appellaverunt. In qua quidem provincia civitas est, quae Constantinum dicitur, in cuius territorio villa est, quae Altavilla nuncupatur, non quidem tantum pro excellentia alicuius montis, in quo sita sit, quantum, ut credimus, aliquo auspicio ad considerationem praenotantis eventus et prosperos successus eiusdem villae futurorum haeredum, Dei adiutorio et sua strenuitate, gradatim altioris honoris culmen scandentium. Nam nescimus utrum in praecedentibus partibus vel certe in postea futuris haeredibus aut etiam in utrisque divina providentia, quod sibi placeret, in ens haeredes ipsos in tantum provexit, ut, sicut Abrahae repromissum est, in gentem magnam crescentes et suum imperium armis dilatantes, multarum gentium sibi colla subdiderint, quod paulatim perstringendo stilo prosequemur.