# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.61-64

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.61-1.1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.61

IV. Erat miles quidem praeclari admodum generis, qui, ab antecessoribus suis haereditario iure sibi hanc villam relictam possidens, Tancredus nomine, duxit uxorem, moribus et genere splendidam mulierem, nomine [Moriellam], ex qua legali successione annorum quinque filios, postea futuros comites, suscepit: Willelmum videlicet cognomine Ferrea-brachia, Drogonem, Humfredum, Gaufredum et Serlonem.
Horum matre defuncta, cum ipsa aetas adhuc viridis patri continentiam denegaret, vir honestus inhonestos coitus abhorrens, secundas nuptias celebravit, malens una et legitima esse contentus, quam se foedo concubinarum amplexu maculari, memor illius apostolici dicti: Unusquisque accipiat uxorem propter fornicationem devitandam, et quod sequitur: Fornicatores et adulteros iudicabit Deus.
Ducta vero Frensendis vocabatur, generositate et moribus priore non inferior, quae legitimis terminis marito septem peperit filios, non minoris pretii vel dignitatis a praedictis fratribus, quorum nomina subtitulamus hic: primus Robertus, dictus a nativitate Guiscardus, postea totius Apuliae princeps et Calabriae dux, vir magni consilii, ingenii, largitatis et audaciae; secundus Malgerius, tertius Willelmus, quartus Alveredus, quintus Hubertus, sextus Tancredus, septimus Rogerius minor, postea Siciliae debellator et comes. Mater vero accuratissime et materno affectu filios suos nutriens, tanto amore ipsos, qui non sui sed mariti sui ex praecedenti uxore erant, amplectabatur, ut vix discernere posses, nisi ex aliqua causa didicisses, quis filius vel quis non filius eius esset: unde et a marito plus amabatur et a circummanentibus plurimum appretiabatur. Infantes vero, ut aetas illis administrabat, pueriles annos transcendentes, cum iam adolescentiam, unus post alium, attigissent, coeperunt militaribus disciplinis adhaerere, equorum et armorum studia frequentare, discentes seipsos tueri et hostem impugnare.
V. Sed cum viderent, vicinis senibus deficientibus, haeredes eorum pro haereditate inter se altercari et sortem, quae primo uni cesserat, inter plures divisam singulis minus sufficere, ne simile quid sibi in posterum eveniret, consilium inter se habere coeperunt. Sicque communi consilio, [quia] prima aetas prae caeteris adhuc iunioribus primos magis roborabat, primo patria digressi, per diversa loca militariter lucrum quaerentes, tandem apud Apuliam, Italiae provinciam, Deo se ducente, pervenerunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
