# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.65-67

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.65-1.1.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.65

VI. Audientes itaque inter duos famosissimos principes, Capuanum videlicet et Salernitanum, quibusdam controversiis insurgentibus, inimicitias efferbuisse, causa militariter aliquid lucrandi, quia Capuanum viciniorem, via qua venerant, invenierunt, Capuano sese obtulerunt. Ubi aliquantisper commorati, cum multa strenue, remuneratione accepta, peregissent, tenacitate Capuani cognita, illo spreto, ad gagiam Salernitani principis transierunt. A quo decenter suscepti propter militarem laudem, quae iam ipsos per universam Apuliam famosissimos effecerat, et maxime quia ab inimicante sibi principe ad se transierant, multis donariis ad fidelitatem eius inflammati, diversis et crebris incursionibus Capuanos lacessentes, totam provinciam  ac si pestilens calamitas detonaret  terruerunt circumquaque; et Salernitani passim iniurias principis ulciscentes, indefessi idem facere addiderunt, in tantumque rebellantes antea principi compescuerunt, ut omnia circumquaque pacata silerent.
Longobardorum vero gens invidissima, et semper quemcumque probum suspectum habens, ipsos apud eundem principem, inimico dente rodente, occulto detrahebant, suggerentes quatenus eos a se repelleret, ne faceret facile futurum scelus, ut gens tantae astutiae tantaeque strenuitatis, addentes etiam ex sui cordis malitia tantae perfidiae, ut, principe exhaeredato, ipsi, sua calliditate, haereditate principis potirentur. Unde et cor principis, eisdem artibus imbutum, facile in deterius proclive pervertunt. Sed princeps, quamvis, pravis consiliis suorum assentiens, quod hortabantur facere moliretur, tamen strenuitatem eorum timens, quod animo occulte agebat, minus in propatulo aperire praesumebat.
VII. Maniacus autem quidam, natione graecus, a Constantinopolitano imperatore his, quae apud Calabriam vel certe Apuliam erant sui iuris, praefectus, Siciliam ad utilitatem debellandi applicare disponens, undecumque sibi auxilia conducit. Unde et ex parte Imperatoris Salernitano principi, ut amico imperii, mandat, quatenus ipsos, per quos inimicos suos eum debellavisse fama erat, in auxilium sancti Imperii mittat, promittens etiam multis praemiis eos remunerandos. Princeps autem, nactus occasionem qua honeste eos a se dimittat, iactat assensum ad quod rogatus erat; hortatur, praemia, quae pollicebatur, ut eos ad id facilius impellat, verbis enumerans, etiam de suis pollicetur. Porro illi, non tantum imperio principis quantum spe eorum quae pollicebantur illecti, apparatis quae necessaria erant, ad Maniacum usque pervenerunt. De quorum adventu Maniacus non minimum gavisus, plurimum eorum auxilio fidens, navigio aptato, Siciliam numeroso exercitu invadit, primoque Messanam, quia ripae, qua applicuit, contigua erat, oppugnans, deditione foedus secum inire co�git. Nam, quamvis apud Messanam strenuissimi suae gentis milites essent, qui, ab urbe progredientes, in congressu Graecos plurimum collidebant, tamen, Graecis cedentibus, nostris congrediendi locus patuit: Messanenses, nostrorum strenuitate nondum experta, primo quidem acriter instare coeperunt. At, ubi vident se plus solito vexari, quasi novae gentis militiam abhorrentes, terga praebuerunt nostris, usque ad proximum urbis, extremis quoque cedentibus. Maniacus, nostrorum causa urbem nactus, in pretio eos habere coepit, donisque et promissionibus arrigere ad militiam. Inde ergo, profundiores partes Siciliae attentando et omnia subiugando progredientes, Syracusam usque pervenerunt: cuius cives, ab urbe progressi, cum Maniacensibus congrediuntur. Archadius quidam, qui urbi principabatur, nostris infestissimus insistens, multas strages dabat: quo Willelmus, Tancredi filius, qui Ferrea-brachia nuncupabatur, plurimum indignatus, impetu facto, super eum irruit fortiterque congrediens, hostili robore deiectum interfecit: unde et maxima laudis admiratione deinceps apud Graecos et apud Siculos fuit. Siculi itaque usque ad sexagesima millia congregati, Maniaco et suis in partibus Traynae urbis bellum offere tentant. Porro Willelmus, filius Tancredi, laude militiae ferox, in armis strenuus, Graecos ad certamen praeveniens, certamine inito, cum suae gentis tantum militibus cum hoste congreditur, antequam Graeci ad locum certaminis perveniant: fortiter agendo, plures sternit, reliquos fugat, victor efficitur. Graeci ad locum, in quo certatum erat, pervenientes, nostris hostes insequentibus, spolia diripiunt, inter se dividunt, nulla portione nostris, qui ab hoste excusserant, reservata.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
