# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.68-69

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.68-1.1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.68

VIII. Quod cum nostri, a persequendo hostes redeuntes, cognovissent, iniuriam rati, per Harduinum quendam Italum, qui ex nostris erat, quia graeci sermonis peritiam habebat, Maniacum, utrum improvise an ex deliberatiorne industriae spolia diviserit, ad rationem ponunt. Porro ille indignatus, quasi potestati suae contradicere praesumpserint, cum liceat sibi de eisdem spoliis pro libito suo agere, per spatia castrorum fustibus caedendo ad ignominiam gentis nostrae contumeliis affici praecepit. Harduinus rediens cum talia nuntiat, nostri grave ferentes, in Graecos insurgere deliberant. Sed Harduinus, vix eos compescens, utilius consilium dedit: scilicet ut, ira dissimulata, ipse vilioribus vestibus in praesentiam Maniaci procedat, donec, illis minus suspicantibus, ipse a notario Maniaci, cuius amicitia fruebatur, chyrographum, quo liberius transeant Farum, quovis astu accipiat. Quod cum sic machinatur, Maniacus, his quae agebantur ignarus, benevolentiam militis laudare, munera promittere, subsannando tamen cum suis ridere incepit. Cum autem cartulam a notario, quasi aliquod negotium versus Calabriam habens, Harduinus accepisset, nostri clam de nocte Messanam usque progressi, Farum impune transeunt. Sicque versus Apuliam tendentes, Calabriam et quaecumque Graecorum iuris esse sciebant, vastantes, percurrunt: sicque faciendo usque in Apuliam pervenerunt. Sed dolositatem Gaimarii principis cognoscentes, ad ipsum minime transierunt; totam provinciam infestando, sibi eam subiugandi consilium capiunt.
IX. Sed cum sine castro, quo se tuerentur a parte illius, incolis essent, castrum quod Melfa dicitur, construxerunt, ubi, cum quingenti tantummodo milites essent, Graeci, qui terrae illi principabantur, maxima multitudine ex Calabria et Apulia sibi coadunata, usque ad sexaginta millia armatorum, ut eos a finibus suis propellerent, versus illos ire coeperunt; legatoque praemisso, mandant, ut quod mallent eligant: aut certamen in crastino secum habere, aut, pace sibi indulta, incolumes a praedictis finibus recedere. Legatus vero qui ad hoc missus fuerat, cum pulcherrimo equo insideret, quidam normannus, Ugo, cognomento Tudebusem, equum manu attrectare coepit: et, ut mirabile aliquid de se sociisque suis, unde terrerentur, Graecis nunciaretur, nudo pugno equum in cervice percutiens, uno ictu quasi mortuum deiecit. Reliqui vero Normanni prosilientes graecum, qui cum equo deiectus fuerat et, solo timore laesus, quasi exanimis humi iacebat, erigunt; equum autem, usque ad quoddam praecipitium pertrahentes, deiciunt. Porro graecus, cum vix consolatione Normannorum ad mentem rediisset, meliori equo ab eis accepto, certamen paratum sociis refert. Sed cum quod acciderat principibus populi sui tantum retulisset, illi admiratione et metu percussi, verbum inter se comprimebant, ne forte, si in propatulo diceretur, exercitus territus refugeret. Mane itaque facto, summo diluculo a Normannis occurritur fortiterque congredientes, acerrime utrinque pugnatur. Intererant huic certamini de filiis Tancredi, Willelmus Ferreabrachia et comes Drogo: nam necdum quisquam fratrum eos subsecutus fuerat. Isti vero, ut fortissimi milites socios animantes, sed et ipsimet fortiter agentes, multis ex hostibus prostratis, tandem in fugam reliquos dederunt, quos insequentes et posteriores quosque caedentes, victoriam obtinuerunt, multis ex hostibus in flumine quod Olivetum dicitur, dum transnatare cupiunt, submersis.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
