# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.70-71

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.70-1.1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.70

X. Victi, necdum autem defatigati, sed seipsos invicem animantes, multo ampliori exercitu congregato, uno cum Duceano, qui ad hoc ab imperatore Constantinopolitano missus fuerat, iterum bellum parant. Quibus Normanni bello haud segnes sub Montepiloso occurrentes, fortiter congressi sunt, ostendentes se bellum nolle refugere, sed potius quasi ex delectatione appetere. In isto congressu, Graecis contra usum fortiter agentibus, cum iam Normanni fatigari prae nimia caede coepissent, Willelmus quartanae febris typo laborabat et prae nimia infirmitate, qua premebatur, certamini interesse non poterat: sed procul iacens, exitum rei expectabat. Cum videret iam suos minus fortiter agere et pene deficere, indignatione et ira infirmitatis, qua premebatur, oblitus, arma corripiens, sese, quasi leo furibundus, hostium medium dedit, suosque, verbis exhortatoriis recreans, fortiter agendo, hostes in fugam vertit, duce Duceano, duce exercitus, qui caudatus erat, quasi bove interfecto. Viribus itaque suis diffidentes et fortunae minus credentes, castra sua munientes, ultra decertare cum Normannis, nisi muris interpositis, non praesumebant, sed neque ipsi muri contra Normannos eos tueri poterant. Nam crebris incursionibus eos lacessentes, vineta et oliveta eorum extirpabant, armenta et pecora et caetera, quae ad usum necessaria sunt, nihil extra castra relinquentes, diripiebant. Sed et ipsa castra, ipsis intra reclusis, exercitu vallantes oppugnabant, machinamentisque, quibus doctissimi artifices erant, ad id officii agendum necessariis aptatis, muros et turres crebris ictibus impingendo, funditus diruebant: ruptisque muris, aditis patentibus, irrumpentes, omnia sibi diripiebant. Unde et reliqua circumquaque castra idem sibi imminere cernentes, ultro sese eorum ditioni subdebant.
XI. Iuniores vero fratres, quos aetas adhuc domi immorari cogebat, praecedentes et seniores fratres apud Apuliam, fortiter agendo, altioris culmen honoris et dominationis ascendisse, fama referente, cognoscentes, quam cito aetas permisit, ipsi quoque subsecuti sunt, duobus tantum in patria relictis, ne haereditas illis competens a stirpe alienaretur. Abeuntes vero remanentibus ut remanerent vix persuaserunt, sed in hoc potius praevaluerunt, quod haeredibus eorum, si se subsequerentur, de his quae acquisituri erant, sese benefacturos polliciti sunt. Sed quia perlongum est huic operi per singula perstringendo inserere qualiter in Apulia egerint, haec tantum summatim non solum nos, sed etiam res ipsa testatur, quod omnem patriam, armis domantes, sibi subiugaverunt. Subsequente enim se suorum et parentum et compatriotarum, sed et reliquarum circumadiacentium regionum, spe quaestus, maxima multitudine, ipsi impigri largitores, quasi fratres suscipientes, equis, armis et vestibus ac diversis muneribus ditabant. Quibusdam etiam terras largissime impertiebantur, omnibus divitiis huius mundi auxilia fortium militum praeponentes: quamobrem nihil incoepti incassum illis praeteribat. Unde et illud evangelicum illis provenit, ubi dicitur: Date, et dabitur vobis: quanto enim ampliora largiebantur, tanto maiora lucrabantur.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
