# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.78

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.78

XVII. Qualiter vero Petrum de Tira, qui apud Bisinianum morabatur, acceperit, silentio praetereundum non est. Erat quippe idem Petrus ditissimus civis bisinianensis, sed et, consilio et virtute caeteris perpollens, omnibus principabatur. Soliti autem erant multotiens convenire hic et Robertus Guiscardus, quasi ad placitum, de pluribus controversiis, quae inter suos eveniebant. Porro Guiscardus, cum sciret eum maxima pecunia abundare et prae caeteris castro dominari, coepit animo tractare, qualiter posset castrum obtinere et pecuniam, quam possidebat, abstrahere. Quod secum diu revolvens, tandem, consilio cum suis habito, quadam die, nullo foedere interposito, extra castrum Bisinianense, in campo, in quo colloqui consueverant, cum convenissent, Guiscardus, videns maximam multitudinem cum Petro venisse, nuntio praemisso, mandat, se illi multitudini intermisceri nolle, ne forte inter ipsos tumultus ex aliqua re fieret: sed, longius promotis utriusque partis sociis, ipsi duo in medium collocuturi convenerunt. Praedixerat tamen suis quid facere disponebat, ut, cum necesse foret, sibi citius auxilium praeberent. Assentiente itaque Petro his quae a Guiscardo mandata sunt, sibi minus prospiciens, sociis a longe dimissis, ipse medio loco Guiscardo obvianti accelerat. Considerantes igitur et diu sibi ad invicem colloquentes, cum iam discessuri assurgerent, Guiscardus, enormitate et mole corporis illius inspecta, viribus suis minus diffidens  erat enim in omnibus praesumptuosissimus et magnarum rerum audacissimus attemptator  Petrum per medium corripiens, collo suppositum versus suos asportare coepit. Accurrentibus itaque utriusque sociis, Bisinianensibus, ut Petrum eruerent, Normannis vero, ut dominum suum iuvarent, Guiscardus Petrum, enerviter reluctantem, interdum portando, interdum volutando, interdum trahendo, usque ad suos perduxit Calabrenses vero, de Petro iam desperantes et pro ipso cum Normannis minime certare praenitentes, fugiendo sese in castrum Bisinianense recipiunt. Normanni vero, gaudentes quasi de triumpho, usque ad castrum Sancti Marci Petrum secum adducunt, ubi, aliquandiu in captione detentus, pecuniam mirabilem persolvens, seipsum a captione liberavit; sed, civibus non assentientibus, castrum minime reddere potuit. Tali calliditate et huic similibus Calabrenses de Guiscardo compertis, genus formidolosissimum, omnes ante eum tremebant: quippe cui neminem assimilari posse armis et ingenio, sed neque viribus, dicebant.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
