Latin
Book 1, lines 1.1.79-1.1.81
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.79-81
Not analysed yet
Tanta itaque pecunia Guiscardus accepta, suos, abundanter remunerando, in sui fidelitate roborat. Calabrensesque infestiores reddit, cotidiano impetu lacessens Bisinianenses et Cusentinos et Marturanenses et his adiacentem provinciam secum foedus inire co�git, tali videlicet pacto, ut, castra sua retinentes, servitium tantummodo et tributa persolverent: et hoc sacramentis et obsidibus spoponderunt.
XVIII. Humfredus igitur comes, Apuliam gloriosissime et laudabili pace gubernans, infirmitate praeventus quod dolor est dicere! mortuus est. Quod Guiscardus, qui tunc temporis apud Sanctum Marcum morabatur, audiens, versus Apuliam magno cum dolore animi approperare accelerat; susceptusque a patriae primatibus, omnium dominus et comes, in loco fratris, efficitur. Ordinatisque rebus suis et tota Apulia sibi in pace conciliata, quod primum in animo conceperat, minime oblivisci potuit. Sed, iam ampliori imperio dilatatus, et maioribus viribus, militum videlicet copia, auctus, ad quod coeperat peragendum, iterum intendit. Exercitu itaque commoto et his quae ad expeditionem necessaria erant [paratis], versus partes Calabriae aciem dirigit: pertransiensque Cusentinos fines et Marturanenses, iuxta calidas aquas super flumine, quod Lamita dicitur, biduo permansit, ut exercitum, itineris asperitate fatigatum, recrearet et terram citius exploraret. Indeque pertransiens usque ad castrum, quod Sckillacium dicitur, iuxta litus maris iter intendens, Regium usque pervenit, ubi, triduo situ loci inspecto, cum videret se cives urbis nec minis nec blandimentis inflectere posse, quibusdam negotiis versus Apuliam revocantibus, reditum parat. Redeunti Neocastrum et Maia et Canalea, pacem facientes, sese dederunt.
XIX. Rogerius vero minor frater, quem adhuc domi iuvenilis aetas et amor parentum detinuerat, subsecutus, in Apuliam venit. De cuius adventu Guiscardus non minimum gavisus, honore, quo decebat, eum suscepit. Erat enim iuvenis pulcherrimus, procerae staturae, eleganti corpore, lingua facundissimus, consilio callidus, in ordinatione agendarum rerum providus, omnibus iocundus et affabilis, viribus fortis, militia ferox: quibus artibus brevi tempore omnem gratiam meruit. Quia vero factiosus erat et laudis, ut in tali aetate assolet, appetens, factiosos quosque sibi alligans, quaeque habere poterat, libenter et largissime illis impertiebatur.