# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.82-85

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.82-1.1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.82

Porro Guiscardus, fratris constantiam et militarem audaciam certius experiri volens, cum sexaginta tantum militibus plurima millia hostium debellaturum in Calabriam dirigit; qui, audacter pergens, in altiori cacumine montium Vibonentium castrametatus, tentoria fixit, ut, longe lateque visus, incolas circumquaque facilius deterreret. Quod cum compertum fuisset per omnes civitates et castra illius provinciae et totius vallis Salinarum, territi omnes, legatos, qui pacem postulent, mittunt: munera plurima dantes, fortissima castra enerviter reddunt in servitutem, iuramentis et obsidibus foederantur.
XX. Sic, terra ad suam et fratris fidelitatem pro libito ordinata, plurimum pecuniae, quam acceperat, in Apuliam fratri per legatos misit, eventus suos, qualiter egerit, mandans. Ipse vero castrum, quod Nicefola dicitur, studiosissime turribus et propugnaculis firmans, armatis militibus munivit, omnibus, quae ad victum necessaria erant, sufficienter introductis.
Guiscardus vero, pecunia, quae sibi a fratre directa est, accepta, et strenuitate eius agnita, plurimum gavisus est, eiusque colloquium desiderans, ut ad se venire acceleret, mandat. Ille, sex tantummodo militibus acceptis et reliquis ad tuendum castrum, quod fecerat, et provinciam premendam, ne fraudem praesumeret, relictis, in Apuliam ad fratrem venit. A quo, cum decenter fuisset susceptus, eventus suos alternatim conferentes, mutua collocutione laetati sunt.
XXI. Sicque cum fratre moratus est, donec communi consilio, paratis his, quae ad expeditionem necessaria erant, maxima manu equitum et peditum iuga montium Calabriae transcendentes, versus Regium incedunt. At cum in vallem Salinarum ventum est, Guiscardus, audiens Reginenses omnia circumquaque, quae ad victum necessaria erant, secum infra urbem clausisse et nihil relictum, quod exercitui congruum foret, providens ne obsidenda urbe famis angustia exercitum propelleret, Rogerium fratrem cum trecentis militibus versus castrum, quod Geracium dicitur, in praedam dirigit, summopere admonens ut, quidquid ad victus necessaria rapere posset, apud Regium exercitui deferret. Ipse, recto itinere gradiens, urbem obsidere accelerat.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
