# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.86-88

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.86-1.1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.86

XXII. Rogerius vero, studens ad gratiam fratris et totius exercitus, quod sibi iniunctum erat, peragere, altissimos colles cum profundissimis vallibus perlustrans, ut fidelis et studiosa apes, onustissimus ad exercitum cum maxima praeda rediit: iamque pene deficientes omnes abundantia recreavit. Guiscardus vero, videns se versus civitatem minus proficere et exercitum hiemis asperitate tardari, obsessionem solvens, discensionibusque omnibus datis, ipse apud Maiam, hiemandi gratia, cum paucis secessit.
XXIII. Rogerius itaque, cum quod militibus suis largiretur minus abundaret, et ipsi sibi in exigendo importuniores essent, a fratre expetit. Ille vero, pravorum consilio usus versus eum, cum caeteris largus esset, illi strictior quam oportebat esse coepit. Videbat denique, propter strenuitatem quam habebat, militiam iuvenum totius Apuliae ei, potius quam sibi, adhaerere: unde, et ne contra se insolesceret metuebat, et, ut paucis contentus secum moraretur, penuria cogere volebat. Porro ille, ut magni animi erat, sciens se sic a fratre tractari, ut degenerem vel indignum, qui, gradatim ad alta, ut ille fecerat, et iam ipse, fortuna sibi favente, scanderet, irato animo a fratre recedens, in Apuliam se contulit.
XXIV. Quod audiens frater suus Guillelmus, comes videlicet totius Principatus, legatos mittens, ut ad se veniat, invitat: quae habet simul accipiat, nihil se, exceptis uxore et liberis, ab illo proprium habere velle repromittens. Veniens itaque, honore, quo decebat, susceptus est. Aliquandiu cum ipso commoratus, tandem castrum, quod Scalea dicitur, ab ipso accepit; propter quod multas incursiones versus Guiscardum faciens, circumquaque lacessivit. Quod cum Guiscardo relatum fuisset, exercitu commoto, idem castrum obsessum vadit, et oliveta et vineas, quae urbi contigua erant, vastat. Guillelmus autem, milites eius crebris congressibus et hastili robore militariter deiciens, numero minuebat. Ille vero, cernens se versus urbem minus proficere et numerum suorum cotidie magis deficere, ne maiori damno gravaretur, consilio habito, a loco recessit.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
