# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.89-90

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.89-1.1.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.89

XXV. Non multo post, per internuntios pace ad tempus inter ipsos facta, invitatus a fratre, Rogerius cum sexaginta militibus fidis sibi servitum vadit, ubi quidem plurimum penuriarum passus est, sed latrocinio armigerorum suorum in multis sustentabatur. Quo quidem ad eius ignominiam non dicimus, sed, ipso itaque praecipiente, adhuc viliora et reprehensibiliora de ipso scripturi sumus, ut pluribus patescat quam laboriose et cum quanta angustia a profunda paupertate ad summum culmen divitiarum vel honoris attigerit. Habebat siquidem armigerum quendam, Blettinam nomine, coram quo nil tuebatur, ad quod furandum intendebat. Hic ipse penuriosus adhuc iuvenis, postmodum ditissimus futurus comes, cum esset cupiens quosdam equos, quos apud Melfam in cuiusdam domo viderat, ad hoc persuasit, ut, secum vadens, nocturno furto exstractos, abduceret.
XXVI. Curriculo itaque mensium duorum fratris servitium studiose peragens, cum ab ipso nil inter se et omnes suos, causa remunerationis, excepto uno tantum equo, accepisset, quamvis non legerat, tamen quasi naturaliter sciens illud Sallustianum proverbium: Frustra niti et ad extremum nihil, nisi odium fatigando quaerere, cum demum ad extrema dementia est, quod bene servienti fortuna necessaria est, sibi vero eam minus bene favere, cum fratre pluribus verbis altercatus, foedere, quod inter se ad tempus habebant, reddito, Scaleam reversus est, statimque in eodem vespere apud castrum, quod Narencium dicitur, milites suos castra Guiscardi praedatum mittens, provinciam spoliavit. At dum illos, quos praedaturi miserat, apud Scaleam praestolatur, Bervenis quidam, a Melfa veniens, nuntiat melfetanos mercatores, onustos pretiosis opibus, a Melfa versus Melfam haud procul a castro transire. Quo audito, non minimum gavisus, equum insiliens, inter Gisualdum et Carbonariam, cum tredecim tantum militibus, mercatoribus occurrit; captosque Scaleam deduxit; omniaque, quae secum habebant, diripiens, ipsos etiam redimere fecit. Hac pecunia roboratus  largus distributor-centum sibi milites allegavit, quibus, totam Apuliam crebris et diversis incursionibus dilacerans, Guiscardum in tantum sollicitum reddebat, ut, adcquirendae Calabriae oblitus, iam quod acquisierat pene amitteret.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
