# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.97-99

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 1, lines 1.1.97-1.1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/1.1.97

XXXIII. Robertus igitur Guiscardus, rogatus a fratre suo, Capitanatae comite, Gaufredo, ut contra sibi reluctantes auxilium laturus in terram, quae Tetium dicitur, quam, ut suos fines dilataret, debellare coeperat, veniret, in fratris sui Rogerii strenuitate plurimum fidens, ut ad se, secum illuc iturus, quam citissime veniat, invitat. Ille autem, invitatione suscepta et necessitate fratris sui Gaufredi cognita, quamvis suis utilitatibus disponendis occupatus esset, tamen, quia semper sibi mos fuit amicorum utilitatibus, ut suis, subvenire, accuratissime versus fratrem auxilium accelerat. Sicque, exercitu commoto, utrique, in auxilium fratris aciem dirigentes, Guillimacum castrum oppugnantes capiunt. Galterium, qui castro principabatur, captivum ducentes in Apuliam, oculos effodiunt, ne si, oculos habens in posterum, a captione quando liberaretur, fratri iterum molestus fieret. Hic sororem quandam habebat, quae cum ipso in captione abducta est. Quae etiam tantae pulchritudinis fuisse testatur, ut, si aliquando ad mare balneatum venisset, vel causa experientiae in aliquo piscoso flumine crura deponeret, pisces, albedine eius delectati, adnatabant, ut etiam manu capi possent.
XXXIV. Tunc comes Gaufredus, Guillimacum castrum adiutorio fratris adeptus, totam Teatinam provinciam fortiter debellare coepit. Robertus vero Guiscardus cum Rogerio fratre in Calabriam secessit; ubi ad utilitatem suam et fratris plurima disponens, et usque Regium praedatum vadens, Rogerio in Calabria remanente, ipse in Apuliam hiematurus regressus est.
Hieme vero transita, magno desiderio Regium adipiscendi ardens, commeatu et reliquis, quae necessaria erant, magno studio praeparatis, plurimumque exercitum anno Dominicae incarnationis MLIX congregans, Calabriam venit; fratremque secum accipiens, tempore quo messes colligi incipiebant, Regium praeoccupans obsedit. Porro, illis quasi pro vita tuenda sese fortiter defendentibus, utrique fratres, certatim suos cohortantes, ad oppugnationem castri excitant: unde, cum hostes interdum prosiliunt, multa militariter ab ipsis perpetrata sunt. Nam Rogerius, ne, alios ad militiam arrigens, ipse refugere diceretur, in omni congressu sese sociis praeponens, quendam fortissimum et enormi corpore virum, exercitui Normannorum multis contumeliis exprobrantem, quem omnes quasi gigantem exhorrebant, impetu factu, hastili robore deiciens, interfecit. Hoc itaque taliter interfecto, reliqui, qui intra castrum erant, territi, cum viderent machinamenta ad urbem capiendam parata, eamque usque perduci, viribus suis diffidentes, pactione facta, ut duobus, qui caeteris principari videbantur, cum omnibus suis abire liceret, caeteri omnes, urbe reddita, ditioni Normannorum se subdiderunt. Abeuntes vero sese in castro, quod Sckillacium dicitur, receperunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
