# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.101-102

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.101 to 2.1.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.101

XXXIX. Inde et Robertus dux, qui prae caeteris hunc morem sibi vindicaverat, Gaufridum de Conversano, nepotem videlicet suum - filius quippe sororis suae erat -, ut de Montepiloso sibi servitium - sicut et de caeteris castris, quae plurima sub ipso habebat - exhiberet, adorsus est; quodque ab ipso, sicut et coetera, minime acceperat, sed sua strenuitate, duce sibi auxilium non ferente, per se ab hostibus lucratus fuerat. Id facere renuente, dux, admoto exercitu, idem castrum obsessum vadit: multisque militariter ex utraque parte perpetratis, tandem, ut de eodem castro, sicut et de caeteris, sibi servitium promittens exhiberet, compulit. XL. Dux itaque, videns omnia, quae solo inceptu attentabat, fortuna favorabiliter arridente, sibi in prosperum cedere, famosissimam urbem, quae Barum dicitur, adhuc Constantinopolitano imperatori ex fidelitate adhaerentem sibi vero rebellem, ex proximo - haud longe a Montepiloso, quam, habens, quibuscumque poterat pactionibus imperator etiam, ut sibi faventiores redderet, ad impugnationem eiusdem urbis se cum inflamma[t] -, anno Verbi incarnati MLXVII[I], equitatu et navali exercitu eam obsessum vadit. Et quia ipsa civitas, quasi in quodam angulo sita, in mare porrigitur, ipse cum equestri exercitu ipsam partem qua civitas versus terram patebat, quasi ab uno mari in aliud claudens, navibus per mare extensis, una ad alteram firmiter ferreis catenis, ac si sepem faciendo, compaginatis, ita totam urbem cinxit, ut nullo latere exitus ab urbe progrediendi pateret. Duos quoque pontes, unum videlicet ab unaquaque ripa constituens, qui longius in mare usque quo navium funes ab utraque parte attingebant, porrexit, ut, si forte Barenses aliquem incursum versus naves attentarent, directo cursu a militibus navibus expeditius subveniretur. Barenses autem demonstrare volentes id, pro quo dux hoc agebat, habere despectui, omnia vilipendere ornamenta sua, thesaurorumque speciosa dependentia ostentare, Guiscardo plurima convitia inferentes, turribus suis fidentes, rerum exitus minus metiri coeperunt. Quae res Guiscardum ab incepto quidem non deterrebant; sed magis ambitionis cupidine fervens, quanto pretiosiora infra muros contineri dicebant, tanto ardentius spe ea lucrandi, ad quod coeperat persistendum, mentis instantiam figebat, subridendo illis respondens: "Quae - inquit - ostentatis, mea sunt, et quia a vobis voluntarie mihi praesentantur, habeo gratum. Estote fideles ad tempus in conservando ! Vobis quippe de amissione dolentibus, fiam quandoque largus in distribuendo".

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
