# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.103-105

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.103 to 2.1.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.103

Sicque suos ad urbem debellandam exhortationibus et promissionibus inflammans, laboris sui renunciationisque praemium infra murum testatur esse: ipse moenia circumire, aggeres comportare, urbem vallare, arietes facere, caeteraque machinamenta, quae usui capiendae urbis necessaria erant, componere, suos instruere, hostes infestare, metum iugi instantia studebat incutere. Barenses ergo, videntes costantiam ducis, ultra quam rati erant, indivulsam persistere, victumque infra urbem, nullo ad introducendum - hostibus circumspectis - aditu patente, a multitudine inermis vulgi, mulierum scilicet et puerorum, inutiliter devastari, quod vi nequibant, dolo vitae ducis periculum parant; pretioque composito, a quodam laevitatis viro, ut, urbe digrediens, illum spiculo corripere attentet, mercantur. Amerinus ergo, avaritia captionis cupidine captus, ad perpetrandum tam nobile, ut sibi tunc videbatur, facinus accelerat; spiculoque, venenis infecto, ab edocentibus se tantae versutiae fraudem accepto, urbe digressus, quasi unus ex nostris, lapides funda versus hostes supra muros iacendo, adversus castra nostrorum dolose speculatum circumvenit. Sicque, vesperascente die, nox intercludere solis radios properat, cumque, coenae hora instante, dux in tabernaculo suo, ex foliosis arborum ramis composito, sedisset, ille, a tergo veniens, ramoso pariete interposito, ducem, primo oculo, deinde aure per vocem, bene visum, credens, spiculum, quod ad hoc acceperat, fortiter impingendo, parte vestium correpta, sed, Deo protegente, ipso illaeso permanente, in terram defixit. Sicque ducem laesum credens, incasso vulnere, spiculo amisso, nihil sibi fuga utilius credens, quam velocius potuit, cursu sese infra urbem recepit. Ducis vero ministri, tali facto expavefacti, extra prosilientes, dolo cognito, noctis excubias solito attentius vigilesque circa ducem deputant, coementariosque ex eius edicto conducentes, summo diluculo petrinam domum brevi perficiunt. XLI. Ea tempestate comes Rogerius in Sicilia morabatur, crebris incursionibus omnia hostiliter perlustrans, ad sibi subdendum nunc praemiis pulsans, modo minis terrens iugi exercitatione plerumque alios damnis afficiens, in tantumque, quietis impatiens, hostes lacessendo deterrebat, ut vix in ipsis munitionibus nusquam autem alias securi essent . Nox vel dies, vesper et aurora, aura lenis vel aspera, aequo pondere infesta timori erant. Unde et Sicilienses, consilio intra se habito, mori potiusquam cum tanta inquietudine infelicem vitam diutius protelare deliberantes, belli fortunam contra comitem tentare parant Denique versus Panormum praedatum proficiscenti, exercitu innumerabili undique conflato, ex improvviso apud Miselmir occurrunt, anno incarnati Verbi MLXVIII. Porro comes, eminus eos conspiciens, totus infremuit; omnesque suos in unum co�rcens, subridendo ait suis: "Eia - inquit - nobilium praedecessorum nobiliores! Fortuna vobis favens, praedam, quam longius quaerere disposueratis, labori vestro parcens, ultro vobis obviam, ne plus in conficiendo itinere fatigemini, adducit. Ecce praeda a Deo nobis concessa! Auferte iis, qui ea indigni sunt! Utamur ea, dividentes apostolico more, prout cuique opus est. Ne exhorrescatis iamdudum a multotiensque a vobis devictos. Si ducem mutaverunt, eiusdem nationis, qualitatis, sed et religionis est, cuius et caeteri sunt. Deus autem noster immutabilis est; et, si a nobis non mutatur integritas fidelis spei, nec ab ipso mutabitur sententia triumphalis auxilii".

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
