# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.106-109

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.106 to 2.1.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.106

His dictis, acieque suorum prudenter ordinata, cum hoste congreditur. Fortiter nostris agentibus, gens inimica in tantum debellatur, ut vix ex tanta multitudine superesset, per quem rei eventus Panormi renuntiaretur. Nostri vero triumphalibus spoliis plurimum ditantur. XLII. Moris vero Saracenorum est, ut columbas, frumento et melle infuso domi nutrientes, cum aliquorsum longius digrediuntur, masculos sportulis inclusos, secum ferant; ut, cum aliquid novi fortuna illis administraverit, quod domi scitum velint, chartulis eventus suos annotantes et collo avis, vel certe sub ala, suspendentes, avibus dimissis per aera, familiae domi sollicitae, utrum prospere erga peregrinos amicos omnia agantur, notificare accelerant. Avicula enim dulcedine grani melliti, quam domi degustare saepius assueverat, illecta, reditum accelerat, chartulas morem suum scientibus repraesentat. Huiusmodi sportulas cum avibus comes inter reliqua spolia accipiens, avibus cum inscriptis sanguine chartulis dimissis, tristis fortunae eventus Panormitanis repraesentat. Urbs tota concutitur: lacrimosae voces liberorum et mulierum per a�ra coelum usque attolluntur. Gaudium nostris, illis tristitia parturitur. XLIII. Principabatur tunc temporis urbi Barensi sub imperatore graecus quidam, Argeritius nomine, qui, cum caeteris civibus pro tempore et loco consilio habito, chartulis aerumnas urbis civiumque, sed et hostium infestationem, adnotans, clam de nocte per quendam ab urbe digredientem Diogeno, Costantinopolitano imperatori, dirigit: urbem, quae, sola in eius fidelitate persistens, undique hostili incursione quatiebatur, nisi citius subveniat, se amissuros sciat, victus penuria; se - iam tertio anno instantibus hostibus - circumsepto, cives, diutino certamine deficientes, deditionem parare; nisi ipsam retineat, spem nullam de recuperatione pervasae ab hostibus patriae ulterius reservari. Legatus, quod instructus erat, fideliter adimplere satagens, brevi magnum conficiens iter, Byzantium venit. Acceptas epistolas imperatori repraesentare vadit: epistolis orationem exhortatoriam ut subveniat, addit. Imperator vero, susceptis epistolis ac perlectis, Duracium mittens, classem in mari parare facit, cui Gocelinum de Corintho - quendam natione normannum et in palatio post imperatorem secundum paucis, quia strenuus armis et consilio callens erat - ducem praeponens, cum multis copiis Barensibus succurrendum disponit.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
