# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.110-113

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.110 to 2.1.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.110

Porro qui missus fuerat, iussus ab imperatore, Barum regrediens, clam per hostes urbem, ut exierat, intrat. Acta refert, signumque, quo auxilium veniens eminus cognoscant, edocet: ut simile signum de uno quoque propugnaculo contra advenientes faciant, fac es scilicet accendant, ne a certo portu devient, admonet. Barenses, hoc nuntio exhilarati, plus necessario festinantes, - animo enim cupienti nihil satis festinatur - in proximam noctem faces accendunt, clamoribus et laudibus plus solito laetitiam ostendunt. Quidnam in hoc facto praetendant, inter nostros quaestio oritur: fit de pluribus rebus coniectura; undique argumentatur; a prudentioribus rei veritas depraehenditur, auxilium videlicet per mare illis advenire. Advenerat tamen in auxilium ducis fratris plurimo remige comes Siciliae, Rogerius, noviter a fratre invitatus: leoninam in omni certamine habens ferocitatem, quam tamen prudentia regebat et fortuna favens comitabatur. Hic callide in hoc negotio agens, singulis noctibus speculatum ire iubet, si forte eminus per mare adventantes naves aspiciantur. Cum ecce, quadam iam nocte mediante, quasi stellae lucernae ardentes in summitate mali uniuscuiusque navis eminus apparere conspiciuntur. Quod cum a comite compertum fuisset, accelerantissime, armata manu, plurimo sese remigi credens, obviam hostibus ire accelerat. Quos hostes eminus aspicientes, Barenses, qui sibi prae gaudio occurrerent, rati, minus sese ad defensionem aptant. Comes vero navem Gocelini, qui dux hostium erat, duabus lanternis a caeteris distinctam, eminus cognoscens, illam versus impetum suorum intendere iubet. Dumque fortiter congrediuntur, tanta vi quaedam ex nostris super navem illorum grassata est, ut, ex uno latere cum pondere armorum incaute decurrente, centum quinquaginta loricati ex nostris submergerentur. Comes vero Gocelinum oppugnans superat: quem in suam navem exarmatam recipiens, cum triumpho gloriosus ad fratrem remeat. Dux vero, amittendi timore in certamine fratris, plurimum angebatur: quippe enim nec succurrere poterat, nec alium, excepto illo - caeteris defunctis -, habebat. At cum victor et incolumis redire nuntiatur, nulli credulus fieri asserit, donec visu sibi satisfaciente. Utrum sanus esset scrutando, ingeminat cum lacrimis Comes vero Gocelinum, mirifice graeco more praeparatum, duci, ad honorem, repraesentat captivum.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
