# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.60-62

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.60 to 2.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.60

VIII. Comes igitur Rogerius, toto mense martio et aprili per Calabriam utilitates prudenter ordinans, navibus et reliquis necessariis commeatibus expeditionem iterum versus Siciliam certatim parat. Maio itaque intrante, dux, ab Apulia cum maximo equitatu Regium veniens, etiam navalem exercitum per mare venire fecit. Belcamet vero, admiraldus Siciliae, audiens expeditionem versus Siciliam apparari, naves, quas cattos appellant, quae hostium transitum impediant, a Panormo in Farum mittens, per aliquot dies hostes transire impediunt. Nam, quamvis noster navalis exercitus plurimus esset, eorum tamen amplior et fortioribus navibus abundantior erat. Nostri denique tantummodo germundos et galeas, Sicilienses vero cattos et golafros, sed et dromundos et diversae fabricae naves habebant. IX. Dux ita sibi transitum turbari videns, cum frate comite et sapientibus exercitus, accepto consilio, divinum invocat auxilium. Exercitui, ut sacerdotibus confiteantur et, poenitentia suscepta, omnes communicent, indicit; ipse cum fratre, si terra divino auxilio illis tribuatur, sese deinceps Deo devotiores futuros voto promittunt, certa fide in mente retinentes quod scriptum est: In omnibus negotiis tuis Deus adiutorem tibi assume, et habebis prosperos effectus. Et quia non est consilium contra Dominum, et quod nulla proficiendi difficultas est, ubi Spiritus Sanctus cooperator adest, in omnibus, quae facere disponebant, Deum ordinatorem et fortiorem gubernatorem lacrimabili compunctione cordis implorant. X. Comes itaque Rogerius, videns hostes ex altera ripa contra suum exercitum adiacere et nusquam promoveri, ad callida argumenta, ut solitus erat, ac si legisset: Quid refert? Armis contingat palma dolisve, convertitur, consiliumque duci dedit: ut, ibidem cum exercitu remanens, sese hostibus ostentaret; ipse interim, cum centum quinquaginta militibus Regium usque progrediens, navibusque sibi abinde sub nocturna umbra contraductis, mare, nescientibus hostibus, transiens, Siciliam invaderet. Duce vero, timore amittendi fratrem, hoc negante et dicente se nil per fratris mortem lucrari velle, sed potius fratris vitam omni lucro praeponere, Regium, praemissis navibus, ipse comes cum trecentis militibus subsecutus, ut semper militia praesumptuosus et magnarum rerum attentator, mare, incertis hostibus, impune transiens, ad locum, qui Trium Monasterium dicitur, applicuit; navesque remittens, ne forte aliquis suorum ad illas refugeret, Messallam oppugnatum vadit. Quam inermem inveniens -nam iamdudum defensores eius peremerat - urbe capta, turres et propugnacula eius diruit: quos invenerunt interfectis, quibusdam vero ad Panormitanas naves transfugientibus, anno ab incarnatione Domini MLX[I].

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
