# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.63-66

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.63 to 2.1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.63

XI. Inter quos et quidam iuvenis de nobilioribus Messanae urbis civibus, sororem habens pulcherrimam, dum fugiens secum adducere nititur: puella, ut tenuis virguncula, et debilis naturae, laboris expers, timore et insolito cursu deficere coepit. Frater vero, ad fugam dulcissime illam verbis excitans, dum minime proficit, viribus exhaustam videns, ne, inter Normannos remanens, ab aliquo eorum corrumperetur, gladio appetens, interfecit. Et quamvis prae dulcedine sororis lacrimis perfunderetur - unica enim erat - maluit sororis interemptor fieri et mortuam quoque flere, quam soror legis suae praevaricatrix fieret et ab aliquo lege sua non contento stupraretur. XII. Porro Panormitani, urbe Messanae capta, se delusos ab hostibus cognoscentes, timentes ne forte tum mare turbatum, si illic diutius morarentur, eos ad terram cogeret, et ab hostibus opprimerentur, confusi, vela, unde venerant, direxerunt. Ipsius vero urbis captae claves comes Rogerius ad ducem transmisit, mandans ei quatenus secure navigando acceleret ad se. Sicque, mari hostibus purgato, patenti absque periculo transitu, dux, cum omni exercitu placido cursu transmeans, Messanam venit fratremque sanum inveniens, non minimum congavisi sunt. XIII. Rebus itaque suis per octo dies sapienter dispositis et urbe pro velle suo firmata, custodibus dimissis, equestri exercitu et navibus apud Messanam relictis, versus Ramectam utrique fratres intendunt. Ramectentes autem, iamdudum cognito in parva manu hostium eorumdem maximam multitudinem Messanensium bellatorum occubuisse, ne quid simile sibi accidat, advenientibus hostibus obviam territi, legatos, qui pacem postulent, mittunt, urbemque et seipsos ditioni dedentes, libris superstitionis legis suae coram positis, iuramento fidelitatem firmant. XIV. Inde de prospero eventu cum maxima laetitia recedentes et, debilitate gentis cognita, audaciores sub Scabatripoli hospitium sumunt. Inde in crastinum ad Fraxinos perveniunt, et a Fraxinis ad Maniaci pratum. Hic Christiani, in valle Deminae manentes, sub Sarracenis tributarii erant. De Christianorum adventu gavisi, illis occurrerunt, multaque exenia et donaria obtulerunt: hanc excusationem contra Sarracenos assumentes, quod, non causa amoris, sed ut seipsos et quae sua erant tuerentur, hoc facerent, fidelitatem vero suam illis inviolabilem se servaturos. Fratres vero utrique, eos cum maxima dulcedine suscipientes, multa beneficia se illis collaturos, si terra sibi a Deo concedatur, promittunt. Sic in pace dimissis, ipsi Centurbium usque pertendunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
