# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.67-69

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.67 to 2.1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.67

XV. Sed Centurbienses, quamvis strenuitatem ipsorum non ignorarent, mori tamen non abhorrentes, cum nullo modo servire volunt, in defensione urbis et sua propugnacula armant. Nostri vero fortiter oppugnantes civitatem, cum viderent suos a fundibulariis et a sagittariis vexari et sine detrimento suorum versus urbem nil se posse proficere, ab oppugnatione desistunt, maxime quia in proximo sibi a Sarracenis bellum imminere audiebant: contra quos suos, ne vexarentur vel numero diminuerentur, reservabant. XVI. Sic Centurbio relicto, in planicie Paternionis castrametati, tentoria figunt. Visaque planicie apta et spatiosa ad proeliandum, per octo dies illuc morati sunt, volentes ut a Sarracenis inibi sibi proelium dispositum offerretur. Sed cum a speculatoribus Betuminis Sarraceni, qui apud Regium ad comitem transfugerat et illis fidus comes et ductor comitabatur, didicissent bellum necdum in promptu haberi, ulterius progredientes, apud Sanctum Felicem, iuxta cryptas subterraneas, hospitati sunt: quas oppugnantes, maxima ex parte coeperunt, pluribus ex inhabitantibus interemptis. Inde progressi ad molendina, ante Castrum-Iohannis, in ripa fluminis, quod lingua eorum Guedetani dicitur - quod latine resolutum flumen paludis interpretatur -, castrametati sunt. XVII. Belcamet igitur, numerosa multitudine Africanorum et Siciliensium coadunata, bellum, quod diu disposuerat, hostibus offert, anno ab incarnatione Domini MLXI. Porro dux, esercitum semipartiens - erant enim tantummodo septingenti - et ex ipsis duas acies ordinans, unam fratri, ut priori, sicuti sibi moris erat, ut hostem feriat, delegat; ipse cum altera, suos alacriter verbis exhortando, subsequi non tardat. Similiter Belcamet, cum quindecim millia armatorum haberet, tres acies instituit, cum quibus primo quidem audacissime hostibus occurrens, certamen iniit. Porro nostri, ex more in primo congressu fortiter agendo, plurimos sternentes, reliquos in fugam verterunt; quos cedendo, versus Castrum-Iohannis persequentes, usque ad decem millia occiderunt. Sicque victoriam adepti, spoliis quidem sunt ditati in tantum, ut qui equum unum in proelio perdiderit, pro uno decem recipiens: consimili lucro ad similem exercitum accedere non dubitaret. In crastino itaque proprius castrum progredientes, ad locum, qui est inter Castrum-Iohannis et Naurcium, sola nocte hospitati, die sequenti in monte, qui Calataxibet dicitur, tentoria figunt. Sed, quia mons strictior erat et minus ad hospitandum exercitui sufficiens, ad Planiciem Fontium transierunt. Comes vero Rogerius, quietis impatiens et laboris avidus, trecentos iuvenes secum ducens, usque Agrigentum praedatum et terram inspectum vadit, totam provinciam incendio concremando devastans. Cum redit, spoliis et praeda totum exercitum abundanter replevit. Per mensem itaque ibi perdurantes, totam provinciam, diversis incursionibus lacerantes, afflixerunt; sed Castro-Iohannis minime praevaluerunt. In ipso anno dux castrum Marci fecit.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
