# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.70-72

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.70 to 2.1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.70

XVIII. Hiemem itaque vicinam praevidentes, expeditionem solvunt; Betumen vero in sua fidelitate apud Cathaniam - sui enim iuris erat - dimittentes, qui Siciliam interim lacessat, ipsi Messanam reversi sunt. Quam militibus, qui eam custodiant, et his, quae militibus necessaria forent, munientes, Faro transmeato, dux quidem in Apuliam, hiemandi gratia, secessit, comes vero in Calabria remansit. Media vero hieme, videlicet ante natalem Domini, cum ducentis quinquaginta militibus iterum mare transiens, usque ad Agrigentinam urbem, totam patriam sollicitans, praedatum vadit. Christiani vero provinciarum, sibi cum maxima laetitia occurrentes, in multis subsecuti sunt. Inde Traynam veniens, a christianis civibus, qui eam incolebant, cum gaudio susceptus, urbem intrat: quam pro velle suo ordinans, ibidem natalem Domini celebravit. XIX. Sic legatus quidam, a Calabria veniens, nuntiavit abbatem Sanctae Euphemiae, Robertum, a Normannia, a Iudicta, sorore sua, nepte Normannorum comitum, adducta, mandare sibi, ut acceleret versus nuptias celebrandas. Quod comes audiens, multum exhilaratus erat. Denique ex multo tempore eam cupiens - speciosa quippe et praeclari generis erat -, quanto celerius potuit, versus Calabriam repedans, diu cupitam puellam visum ire accelerat. Veniensque in vallem Salinarum, apud Sanctum Martinum, puellam legitime desponsatam Melitum cum maximo musicorum concentu deducens, illuc solemnes nuptias celebravit. XX. Quibus consummatis, aliquandiu cum uxore commoratus, quod animus intenderat, oblivisci minime potuit. Sed, exercitu apparato, Rogerium armigerum ex parte ducis secum accipiens, iuvencula in Calabria dimissa, iterum Siciliam invadit, nullis persuasionibus lacrimantis uxoris detentus. A Cathania itaque, per legatum Betumine sarraceno arcessito, secum ducens, Petreleium obsessum vadit. Porro cives, ex parte Christiani et ex parte Sarraceni, consilio invicem habito, pacem cum comite facientes, castrum seseque ditioni suae dedunt. Comes vero, castrum pro libito suo firmans, militibus et stipendiariis muniens, Traynam venit; quam similiter muniens, Betumen, ut Siciliam lacessitum et ad suam utilitatem applicatum vadat, exhortatus, in Calabriam, se desideranti et de salute ipsius sollicite uxori sese repraesentans, de adventu suo non minimum laetificavit.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
