# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.73-74

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.73 to 2.1.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.73

XXI. Castrum itaque nullum in sua a fratris potestate - excepto solo Melito - habens, a fratre, ut quod sibi promiserat quando a Scalea, ab ipso invitatus, ad invicem reconciliati sunt, medietatem videlicet totius Calabriae, impertiatur, maxime quia iuvenculam uxorem exinde, utpote puellam, tam praeclaris ortam natalibus, decenter dotare volebat, requirit. Dux autem, quamvis pecunia largus, in distributione quidem terrarum aliquantulum parcior erat: fratremque, per ambages differendo, protrahebat. Porro comes, fratris calliditatem animadvertens, nec diutius fallaciis pasci sustinens, per meliores totius Apuliae ad rationem ponit, quod sibi promissum fuerat expetens. At cum nec ita proficit, foedere, quod inter se habebant, rupto, irato animo a fratre recedit; Melitumque veniens, castrum viriliter firmavit, optimos quoque milites undecumque sibi in fratris damnum conducens. Sed, quamvis erga se fratrem suum iniuste agere patulum esset, legalitatem tamen suam servans, per quadraginta dies a fratris iniuria abstinuit; ne, si forte infra hunc terminum erga resipisceret - ipse quidem de iniuria conquerebatur - potius iniuriis haberi iudicaretur, mallens huius dissentionis iniuriosam culpam in fratrem potius quam in se retorqueri. XXII. Betumen vero per Siciliam vadens, sicuti a comite rogatus fuerat, quoscumque poterat, ad fidelitatem nostrae gentis applicat; quibus vero minus persuadere poterat, ipsos impugnationibus vexare non desistebat. At, cum versus castrum Antilium, quod quondam suum fuerat, debellandum properaret, Nichel, quidam potentior, castri quondam eiusdem Betuminis miles, in dolo verba pacifica mandans, ut, cum paucis a suis semotus, Antiliensibus, quasi reconciliari volentibus, loco determinato locutum veniat, mandat. Ille vero, quia iam plurima beneficia illis iamdudum, cum secum bene erant, contulerant, minus fraudem suspicatus, quo et qualiter sibi mandabatur, venire non distulit. Antilienses itaque, consilium venenoso corde, duce Nichel, conceptum reperientes, equum eius primitus spiculo transfigunt, ne sessor, si sibi primo vulnus datum foret, fraude intercepta, equo sano liberius cum vulnere aufugeret. Sicque, equo deiecto, ipsum etiam in terra confodientes, cum sanguine ultimum vitae flatum exhalare fecerunt. Quod audientes Normanni, qui apud Traynam et Petreleium ad castra a comite deputati erant, maxime turbati, eius enim nomine praesidia quam maxime tuebantur, castris relictis, Messanam, quae eis deputata erat, revertunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
