# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.75-76

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.75 to 2.1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.75

XXIII. Dux vero fratrem a se recessisse iratus, exercitu congregato, eum apud Melitum obsessum vadit, anno incarnationis Domini MLXII. Comes autem, quamvis tunc temporis typo febrium gravaretur, apud Geracium enim, quibusdam negotiis se illuc vocantibus, erat; ubi, insolito a�re corrupto, ipse nihilominus infirmatus, quosdam suorum amiserat. Tamen fratri, ut hosti venienti, in monte qui Sancti Angeli dicitur, acerrime occurrit, multisque ex fraterna acie hastili robore militari congressu deiectis, ne in ipso monte vel certe in adiacenti, qui Mons Viridis dicitur, castra, sicut disposuerant, figant, impetu facto, longius arcet. Urbe itaque obsessa, ex utraque parte ambitio laudis et iuvenilis aetas plures ad militiam exercendam impellebat. Unde, cum plures militariter progrediuntur, iuvenis quidam, Arnaldus nomine, ex parte comitis, qui frater iuvenculae uxoris eius erat, vir militaribus exercitiis aptus, dum deicere tentat, deiectus - quod dolor est dicere! - occubuit. Unde permaximus dolor et planctus non solum his, quibus adiutor erat, verumtamen his ipsis, qui a foris impugnabant, excrevit. Ac dum soror, cum multa lamentatione exequias celebrans, funus, ut decebat, exequitur, comes, qui non minus sorore dolebat, in vindictam exardescens iuvenis, congressu in hostem facto, multos militariter sternens, interimit. Dux itaque, videns talibus congressionibus suis quotidie vexari et minus proficere, duo castella ante urbem firmavit: putans taedio et fame facilius eos posse affici. Comes vero, ipsa castella quotidie lacessens, cum ducem in uno esse sciebat, alterum oppugnabat; cum vero ad idem succurrendum venire videbat, illo relicto, per medium civitatis ad aliud transibat, sic assidue certamen localiter alternans. XXIV. Nocte vero quadam Melito cum centum militibus exiens, Geracium venit: urbemque sibi ab incolis traditam ingressus, in suorum usus aptavit. Quod dux audiens, maxima ira repletus, castella quae ante Melitum firmaverat, militibus muniens, cum toto exercitu versus Geracium contra urbem tentoria fixit. Geracenses quidem sibi iamdudum fidelitatem iuraverant, non tamen urbem, ut pro libitu suo uteretur, reddiderunt; ne, si forte castellum in ipsa firmaret, pro velle suo omnes sibi prorsus subiugatos haberet. Dux vero, quendam de potentioribus urbis notum habens, nomen Basilium, ab ipso ad prandium invitatus, capucio capite cooperto, ne forte quis esset perciperetur, urbem ingressus, ad palatium illius solus comestum vadit. Qui ingressus, dum, nil mali suspicans, necdum cibo parato, colloquiis Melitae, uxoris illius, qui se invitaverat, uteretur, urbicenses, per quendam famulum domus ducem intra urbem esse cognoscentes, traditionem suspicati, non minimum turbantur. Undique concurrentibus, tota urbs tumultuatur, omnesque, in arma ruentes, ad domum, in qua erat, furenti impetu illum extrahere vadunt. Ille vero, qui ducem invitaverat, impietatem concivium suorum cognoscens et viribus ad resistendum diffidens, dum, versus ecclesiam profugus, vitam tueri nititur, patrio ense confossus, occubuit. Uxor quoque eius cum tanta impietate a suis civibus attractata est, ut, stipite ab ipso ano usque ad praecordia transfixa, inhonesta morte vitam terminare cogeretur. Quo viso, si dux de vita desperavit, mirandum non est: praesertim cum videret cives a civibus, amicos ab amicis, praelatos a subditis, absque recordatione alicuius praecedentis beneficii, cum tanto furore crudeli ense perimi. Stat inter furentium hostium minantia tela miles inermis, quondam multorum millium debellator, leoninam ferocitatem, quae quasi quodammodo sibi innata erat, in agninam transferens mansuetudinem. At, cum videret sapientiores quosque, ita qui exitum rei praenotabant, ad hoc niti ut inordinatum furorem indoctioris vulgi et minus prospicientis quid damni, quidve lucri, si occideretur, proveniret, animo aliquantulum resumpto, talibus eos verbis alloqui adortus est: "Nolite - inquit -, nolite superabundatiori laetitia fallaciter extolli, ne rotalis fortuna, vobis ad praesens arridens, mihi autem adversa, arrisione sua vobis indicium praenotet in futurum habendae adversitatis, cum nulla potestas, absque divina dispositione, nemini attribuatur. Quo iudicio in me potestatem habeatis, apud vos ipsos reputando conferte. Nec enim vestris viribus praesens esse perductus sum; sed neque ego, ut vobis aliquid mali machinaretur, hanc urbem ingressus sum. Vos quidem mihi fidelitatem fecistis; ego vero quod pactum vobis promisi, in nullo me violasse cognosco. Si forte istud ad utilitatem vestram aut ad experientiam contingit, ut fidelitas vestra, cuius stabilitatis sit, a nobis cognita, vos nobis gratiosiores et praemio digniores repraesentet. Tot millibus hominum uni soli casualiter, non autem militariter circumveniendo, intercepto foedere, mentito, et absque defensione vitam auferre, nulla laus est. Sed neque, ut reor, quantum de me vobis aliquid proficuum erit: mors enim mea iugum gentis meae non aufert, sed in vindictam meam vobis infestiores exardescent. Sunt denique mihi fidelissimi milites, sunt fratres, sunt consanguinei, quibus, si periurando vos manus vestras meo sanguine pollueritis, nulla ratio reconciliare poterit. Sed et ubicum que terrarum hoc a vobis factum personuerit, opprobrium sempiternum, propter periuriam, cum omni successione generis vestri incurretis, praesertim si sine discussione aliquod praeiudicium perpessus fuero a vobis!" Talibus verbis, faventibus sibi sapientioribus urbis, ignobile vulgus, tumultu sedato, ducem in captione, donec quid de ipso faciendum sit consilium capiant, ponunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
