Latin
2.1.77 to 2.1.78
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.77-78
Not analysed yet
XXV. Exercitus itaque ducis, qui extra portam tentoria fixerat, audito ducem tali infortunio in captionem detrusum, undique turbati, dum, quid faciendum sit dubitantes, inter se disputant, tandem, meliori consilio accepto, per legatos comiti fratri rei eventum intimare accelerant. Sciebant quippe legalitatem animi eius, et, quamvis, conventionem suam expetendo, versus fratrem aliquam controversiam ostenderet, tamen, in consideratione consanguinitatis, fratrem suum, ut fratrem, diligeret et fraternam vitam, in tanto discrimine positam, ereptum ire, omni sibi illata iniuria oblita, quovis lucro praeponere, invitant fratrem ut fratri, in angustias posito, auxilium ferendo subveniat: de controversia, quae inter ipsos erat, duce erepto, ius teneatur, sese auxilium laturos promittunt. XXVI. Comes itaque, sinistro rumore de fratris infortunio turbatus, fraterni sanguinis affectu totus lacrimis perfusus, suos supplex exorat ut fratrem suum ereptum accelerent. Sicque, arma corripiens, Geracium citissimus advolat; urbicenses, ut sibi extra muros, foedere interposito, secure locutum veniant, invitat. Et ita alloquitur: "Eia -inquit -,amici et fideles mei! Ecce, fidelitatem vestram experiri incipio, et, quia fratrem meum obsessum venientem cognovistis captum et in mea fidelitate tenetis, gratissimum habeo; et, quia versus me in tantum vestra fidelitas progressa est, vestro consilio, non autem vestris vel manibus vel armis, de ipso ulcisci volo. In tantum enim me ad iram provocavit, ut nullo modo mihi sufficiat, si alterius armis, quam meis, intereat. Quod ne vestra fidelitas, quasi mihi gratum obsequium se praestare credens, faciat, omnimode sibi interdictum sciat. Accelerate igitur inimicum meum mihi reddendo. Sufficiet ut de suppliciis eius primo sciatis. Vestro consilio satiatus, faciam eum cum tormentis vitam finire. Nulla in reddendo dilatio sit, nam nulla utilitas me avellet ab obsessione huius urbis donec ulciscar mihi ab ipso illatis iniuriis. Ecce, omnis exercitus suus, iniurias eius ulterius non ferens, ipso spreto, in meam fidelitatem transiens, me ducem eligit. Ecce, vel modicum terrae sub ipso habere indignus iudicabar, eo perempto, omnia quae iuris sui hactenus fuerunt, fortuna favente, suscipiam ! Non sum, quem per ambages protrahere possitis. Si diutius differre tentatis, ecce ad praesens vineta et oliveta vestra extirpabuntur. Urbs vestra, a nobis obsessa, machinamentis apparatis, nullo contra nos praesidio, tuebitur. Vos si inviti capiamini, poenae, quae hosti repromittuntur, et vobis, ut ipso, torquebuntur".