# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.79-81

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.79 to 2.1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.79

Hac oratione habita, Geracenses territi, licentia accepta, in urbem concivibus suis relaturi et consilium pariter accepturi, vadunt. Sicque, consilio accepto, dubii utrum ne ea, quae a comite audierant, ex industria, ut fratrem eripiant, aut certe ex vero odio dicerentur, iuramentum a duce expetunt, ne, si ab ipsis dimissus, fraternas minas evadat, dum sibi vita comes fuerit, castellum aliquod infra civitatem suam firmare faciat. Quo sacramento minus discernentes calliditatem ducis, decepti sunt: nam quod dux se non facturum iuravit, comes, non iurans, non multo post, illis dolentibus, perfecit. Sacramento itaque accepto, ducem extra urbem adducentes, multis Normannorum prae gaudio flentibus, reddunt; sese deinceps fideles utrique futuros multis assertionibus promittunt. XXVII. Dux igitur et comes, sese mutuo conspicientes - ut quondam Ioseph Beniamin - in visu prae dulcedine insperata, in prosperum cedente fortuna, in lacrimas prorumpentes, mutuis amplexibus fruuntur. Dux comiti quae promiserat, se amodo non retenturum promittit. Comes, ducem usque ad Sanctum Martinum prosecutus, inde Melitum vadit. Milites vero comitis, qui apud Melitum erant, audito ducem in captione detineri, castella eius, quae ante Melitum firmaverat, oppugnantes capiunt; milites vero, quos invenerant, in captione retinentes, suis militibus castellum, quod apud Sanctum Angelum firmaverat, muniunt; aliud vero, quod minus forte videbatur, diruunt. Uxor vero, viduationem suspicata, Tropeam aufugit. XXVIII. Dux itaque hoc audiens, plus maleficii quam beneficii memor, maxima indignatione permotus, conventionem, quam fratri promiserat, exequi denegat: donec sibi et castellum Sancti Angeli et milites, qui in captione tenebantur, restituantur, et de illata iniuria ius teneatur. Porro comes fratri duci, omnem occasionem eius velle exequendo, auferre volens, milites reddit; et castellum et quae in ipso retenta sunt, restituit. Sed cum nec sic animum fratris, ut sibi ius teneat, molliri videt, traditione inhabitantium castrum Messiani ingressus, duci inimicitias mandat. Dux itaque, videns castrum, quod melius in ipsa provincia habebat, sibi ablatum, sciens totam Calabriam per illud facile posse turbari, in valle Cratensi cum fratre sibi conventionem executus, Calabriam partivit. Sicque in Apuliam vadit, comes vero in Calabriam portionem suam recepturus redit. At, cum videret suos propter seditionem, quae inter se et fratrem hactenus fuerat, equis, vestibus et armis minus sufficientes, per totam Calabriam a quibuscumque, propter quod ei tribuant, expetitum vadit. Veniensque Geracium, quia eos, quasi infideliores, caeteris exosiores habebat, ut plus ab ipsis extorqueat, castellum extra urbem procul sese firmare figit. Geracensibus vero iuramentum sibi a duce factum obiicientibus, comes respondit: "Cum medietas Geracii mea sit, dux in sua parte iuramenti sui ordinem, ne violetur, servare poterit; me vero, qui in mea parte quodlibet faciam, nec votum, nec promissio aliqua redarguit". Geracenses ergo, cognoscentes se callide a duce iuramento delusos, insipientiae suae deputant. Pacto cum comite facto, a castello, quod foedere ceperat, pecunia, potiusquam armis, illum avertunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
