Latin
Book 2
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.82
Not analysed yet
XXIX. Comes igitur, suos abundanter armis et equis et coeteris, quae necessaria erant, remunerans, et terram, quae sorti suae cesserat, fidelibus suis prudenter ordinans, iterum Siciliam cum trecentis debellaturus aggreditur, uxorem iuvenculam, quamvis timidam et in quantum audiebat renitentem, secum ducens. Veniens itaque apud Traynam, a christianis Graecis, qui eum iam altera vice similiter susceperant, iterum et, si non cum tanta, ut prius, tamen alacritate suscipitur, urbemque, quamvis natura montis, in quo sita est, satis defensabilis foret, ad votum suum aptando fortiorem reddens, uxore ibi cum paucis dimissa, circumquaque vicina castra lacessitum vadit. Graeci vero, semper genus perfidissimum, hoc solo offensi, quod milites comitis in domibus suis ubi hospitabantur, de uxoribus et filiabus timentes, quadam die, cum comes apud Nicosinum, oppugnandi gratia, moraretur, videntes paucos cum comitissa remansisse, suspicati se in eosdem facile praevalere, ut eos ab urbe, expellendo vel certe occidendo, iugum eorum a suo excutiant collo, oppugnare coeperunt. Sed nostri, quamvis pauci, animo tamen et armis promptissimi, dolo cognito, citius in arma ruunt: dominam suam seseque pro vita alacriter defendentes, acerrime resistunt, donec nox certamen diremit. Comes vero, quod acciderat per legatum cognoscens, citissimus advolat, Graecosque, qui, iam urbe ad medietatem recisa, inter se et Normannos quandam munitionem ad se defendendum refecerant, minus ad praesens proficiens, expugnabat. Sarraceni denique de vicinis castris quinque millia a nobis promptiores, audientes Graecos a nostris dissentire, non minimum gavisi, auxilium laturi, se iam ad illos contulerant: quorum praesidio Graeci se perplurimum tuebantur. Nam cum diu, taliter impugnando, nunc autem seipsos defendendo, iugi incursione detenti, dum, per diversa loca praedando, victum quaerere, ut soliti erant, impediuntur, famis angustia et assidui certaminis et vigiliarum aestu, quae minime sibi pariter conveniunt, perplurimum afficiebantur. In tantum enim quisque sibimet intentus erat, ut etiam ipse comes vix aliquem haberet, qui sibi cibum, excepta uxore et armigeris, appararet. Nam, cum infra urbem, ne extra praedatum iret, iugi defensione interim detinerentur, extra autem omnium oculi ad hoc intenderent, ut si, cum paucis latrocinari tentaret, depraehenderetur: quodvis eorum agere imminens periculum dehortabatur. Unde et tanta penuria inter eos fuit, ut neque rapere, neque, gratia largiente, alter ab altero impetrare, vel mutuo aliquid accipere possent, omnibus pene -ab ipso comite usque ad ultimum clientem -aequo pondere indigentibus. Vestium etiam tanta penuria illis erat, ut, inter comitem et comitissam non nisi unam cappam habentes, alternatim, prout unicuique maior necessitas incumbebat, ea utebantur. Graeci vero et Sarraceni, quibus omnis patria favens pro libito patebat, plurima replebantur abundantia. Neque enim necesse illis erat, victum quaerendo, aliquorsum vagari, quippe quibus omnis Sicilia, quaeque necessaria erant, certatim deferens ultra, suppeditabat. Nostri autem, quamvis, tanta penuria affecti, famis et laboris vigiliarumque aestu inter seipsos flebiliores anhelarent, viriles animo alter alteri flebilitatem suam, ne ad invicem dehortarentur, occultantes, quadam hilaritate vultu et verbis simulare tentabant. Sed iuvencula comitissa sitim quidem aqua extinguebat; famem vero non nisi lacrimis et somno, aliquid unde non habens, refrenare sciebat. Certamen assiduum, quod cibus non cibus suppeditabat, hostilis impugnatio abesse prohibebat. Sed interdum, ne ab hostibus diriperentur, si non impugnati in arma ruerent, ipsa animis eorum innata ferocitas sagaciter, etiam nolentibus viribus, repraesentabat.