# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.83

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.83

XXX. Quadam itaque die, certamine inito, comes, equo insidens, ut suis succurrat, sese hostibus medium dedit. Hostes vero, eo cognito, versus eum fortiori impetu transientes, equum eius spiculis confodiunt; ipsum cum equo, humi deiectum, manibus corripiunt, quasi taurum ad victimam reluctantem, usque ad sibi tutiorem locum nituntur pertrahere puniendum. Porro comes, in tanto discrimine positus, pristinarum virium non immemor, ensem, quo accinctus erat, exercens in modum falcis virens pratum resecantis, circumquaque impiger vibrando ducens, pluribus interemptis, sola dextra et Dei adiutorio liberatur: tanta strage de inimicis facta, ut, sicut in condensibus saltibus iacerent a vento dirupta ligna, sic circumquaque sibi adiacerent hostium ab ipso perempta cadavera. Hostes reliqui sese in suam munitionem recipiunt; ipse, equo amisso, sellam, ne quasi timidus accelerare videretur, asportans, versus suos pedes regreditur. Nostris igitur per quattuor menses in tam laborioso discrimine positis, hiems asperrima, quae ipso anno ipsis in partibus fuit occasio liberationis, hostibus autem damnationis extitit. Nam et a vicinitate Etnae, quae in eadem provincia haud procul exterminat, ibi ita certis temporibus ab aestuanti incendio sulphurei montis aestas acerrima, itaque certis temporibus minime satis inundatio tempestatis, procellarum, nivis et grandinum asperrima solet fieri. Quamobrem hostes balnearum aestuationibus aestuari assueti, frigidiori aura flante, dum vini potationibus naturalem calorem intra se excitare nituntur, somno propter vinum, ut assolet, subsequente, tardiores ad excubias vigiliarum urbis esse coeperunt. Quod cum nostri cognovissent, coeperunt et ipsi ex industria tardiores apparere; et, quamvis attentissime vigilarent, clamoribus tamen obmissis - ut illos dolose securiores redderent - fingebant se quasi non vigiles essent. Quadam ergo nocte, cum comes, ut semper nullo labore deficiens, excubias noctis cum suis armatis, sub algenti bruma suis utilitatibus accuratissime intentis, celebraret, hostes, somno gravatos, inter suos munitiones, et neminem eorum, ex tanta multitudine vigilare deprehendisset, castra eorum silenter irrumpit; armata itaque manu incautos occupans, pluribus interfectis, munitionem accipit: plures capiuntur, ex adventiciis reliqui fugae refugium petunt. Porinus, qui caput proditionis exstiterat, cum sibi principaliter assientibus laqueo suspensus, ad exemplum aliorum vita privatur. Plures diversis poenis afficiuntur. Spoliis itaque triumphali honore acceptis, nostri hactenus egentes, tanta abundantia frumenti, vini et olei et aliarum rerum, quae ad usum necessaria erant, sunt repleti, ut merito a consimili argumento recordari possent illius, quod apud Samariam inspirato a Deo subito datae abundantiae ad verbum Elisei dicentis: Cras hora ista in porta Samariae modius similae uno statere erit, cum in praecedenti die nullo quamvis magno pretio posset inveniri.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
