Latin
2.1.84 to 2.1.85
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.84-85
Not analysed yet
XXXI. Ordinatis itaque rebus suis et urbe ad suum libitum melius firmata, ut suis equos, quos amiserant, restituat, versus Calabriam et Apuliam adquisitum vadit, uxore et militibus suis apud Traynam dimissis. Quae, quamvis iuvencula, tanta strenuitate coepit esse sollicita circa castrum tuendum, ut, diatim circuens, ubi meliorandum videbat, studeret ut fierent vigiles. Reliquos omnes, quos sibi dominus suus abiens dimiserat, blande alloquens, ut sollicite, quae servanda erant, providerent, hortabatur, multa in reditu domini sui repromittens. Sed et transactum periculum, ne, segniter agendo, quid simile incurrerent, ad memoriam reducebat. XXXII. Comes vero a Calabria et Apulia, ut apes studiosissima, his, quae militibus necessaria erant, onustus rediens, omnes suos adventu laetificavit, equos et cetera, quibus opus habebant, illis impertiens. Aliquantis ergo diebus equis, quos adduxerat, recreatis, comperto quod Arabici et Africani, qui Arabia et Africa, quasi auxilium laturi Siciliensibus, causa lucrandi, advenerant, apud Castrum-Iohannis usque ad quingentos morarentur, cupiens experiri cuius valentiae eorum militiae esset, illuc versus aciem dirigit. Praemittens Serlonem, nepotem suum, cum triginta militibus, qui se ante castrum ostendentes extractos ad certamen excitarent, ipse cum caeteris in quodam loco, in insidiis latens, occultatur, ut, dum suos ex industria, simulato timore, fugientes illi acrius persequerentur, ipse, insperato a loco insidiarum prorumpens, hostes, longius a castro subtractos, facilius occuparet. Quos Arabici, qui in castro erant, eminus adventare videntes, maximo impetu prorumpentes, obvii sunt, fugientes persecuntur, accingentes diruunt, in tantum ut ad locum insidiarum non nisi duo ex nostris illaesi pervenirent. Porro comes suos, quos praemiserat, ex parte captos et ex parte deiectos videns, leonino impetu ab insidiis prorumpens, hostibus occurrit. Certamen init; fortiter utrimque congreditur. Sed a longo et acri certamine tandem comes, Deo sibi propitio, paganis fugientibus, victor efficitur. Hostes, extremos quoque cedendo, plus milliario insequitur. Spoliis onustus, laetus apud Traynam revertitur: urbs gaudio repletur.