# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.86-88

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.86 to 2.1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.86

Volensque Siculos undique lacessere, Calatabuturum praedatum vadit. Unde rediens versus roccas Castri-Iohannis, si forte Arabicos a castro extrahere posset, attentans, maximam praedam reduxit. Profundiores itaque partes Siciliae cognoscere volens, longius progressus, usque Buterium pervenit, ubi, non minima praeda pecorum accepta, captivos plurimos secum adducens, apud Anator hospitium sumpsit. In crastinum autem, quia pro longitudine itineris et calore nimii aestus, sed et aquae penuria plures equos amiserat, apud Sanctum Felicem pernoctans, inde Traynam venit. XXXIII. Africani igitur et Arabici cum Siciliensibus, plurimo exercitu congregato, ut bellum comiti inferant, advenire nuntiantur, anno Verbi incarnati MLXIII: quibus comes cum suis alacriter occurrens, in cacumen eiusdem montis, super fluvium Cerami, ut eos plenius prospiceret, ascendit. Vidensque eos trans flumen, in supercilio alterius montis diutius alternatim intuentes, nec his versus illos, nec illis versus hos transeuntibus, Sarraceni priores, locum mutantes, ad sua castra, quibus hospitati erant, regrediuntur. Comes vero apud Traynam revertitur. Sic triduo, flumine interposito, sese mutuo conspicientes, nec illi versus istos transire flumen praesumebant; in quarto vero die Sarraceni, castra commoventes, ne ulterius quasi ad tergum retrogradi viderentur, in monte, quo se iam triduo ostentaverant, castrametati sunt. Nostri vero, hostilem affinitatem diutius impugnatam ferre nolentes, cum magna devotione, presbyteris testibus, Deo confessi, poenitentia accepta, Dei miserationi sese commendantes et de eius auxilio confisi, bellum hostibus inferre vadunt. Sed media via, nuntio accepto, quod Ceramum ab hostibus impugnaretur, illuc comes aciem dirigit: Serlonem, nepotem eius, cum triginta sex militibus praemittens, ut, castrum intrans, defendendo, donec ipse veniat, sustineat, cum centum tantum militibus - non enim amplius habebat - ipse subsequitur. Serlo vero castrum ingressus, adventum subsequentis avunculi infra moenia minime sustinuit; sed per portas, ut leo furibundus, in hostes prorumpens, multas strages dando, cum tria millia essent, exceptis peditibus, quorum infinita erat multitudo - quod mirum dictum est! - ipse, triginta sex milites habens, omnes in fugam vertit. Hoc facto patenter cognoscere possumus, Deum nostris fautorem fuisse. Nam humanae vires, tam magnum quid, tamque nostris temporibus inauditum, nec praesumere quidem, nedum perficere potuissent. Si autem prophetam admirantes requirimus dicentem: Quomodo persequebatur unus mille?, nam hoc istis, ut quondam filiis Isra�l provenisse cognoscimus, profecto nobismetipsis ex eiusdem prophetae verbis absque mendacio respondere possumus: Quia Deus suus vindicat eos et Dominus in profundo iniquitatum suarum clavibus irae suae concluserat illos. Deus suus - dico -, non quod eum colendo cognoscebant, sed quia, quamvis indigni, Factori suo ingrati existendo, tamen eius creaturae erant. Deus suus - dico -, secundum illud quod ab Apostolo instruimur, ubi ait: Nam idem Deus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Quod si aliquis, hanc sententiam dialectizando, commutabilem astruere tentaverit, dicens: "Si dives est Deus in eos, qui invocant illum, consequi oportet, ut pauper fit in eos, qui non invocant illum", respondendum est: "Quod Deus nec augmentum, nec detrimentum patitur, nec in natura recipit maius vel minus, sed, semper in eodem statu permanens, semper aeque omnia potest". Si autem pauperem dicere concludimur, non tamen quantum ad ipsum, sed quantum ad illos, qui se indignos exhibent, quibus misericordiae suae divitias Deus impertiatur.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
