# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.96-97

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), 2.1.96 to 2.1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/2.1.96

Haec et alia exprobando, plura locutus, vix eis exhortationibus recreatis, ad certamen properans, cum hoste congreditur. Fortiter agendo, gens, Deo rebellis, debellatur; praeda excussa recuperatur. Nostri, victores effecti, triumphalibus spoliis ditantur. Traynam cum gaudio remeantes, excepta de sola morte Galterii de Similia, qui, inter omnes militari laude dignus, in congressu fortiter agendo - quod dolor est dicere! -, iuventutis florem, ab hostibus confossus, amiserat, plurimum tristabantur. XXXVI. Dux ergo Robertus, cum in Apulia esset, sciens fratrem suum apud Siciliam multiplici incursione ab hostibus lacessiri, plurimo exercitu ab Apulia et Calabri a congregato, nolens expers esse quaestus, laboris etiam particeps fieri, versus Siciliam intendit. Comes vero fratrem adventare audiens, cum gaudio magno festinus illi apud Cusentium, Calabriae urbem, occurrit. Sicque progredientes, anno Dominicae incarnationis MLXIIII, cum quingentis tantummodo militibus apud Farum mare transmeantes, tota Sicilia, nullo adversus eos aliquid praesumente, impune peragrata, Panormum usque perveniunt; atque in monte, qui postea Tarantinus [dictus est] ab abundantia tarantarum, a quibus ibidem exercitus eorum plurimum vexatus est, iubente duce - quem postea poenituit -, tentoria fixa sunt. Nam mons totus insitus tarantis, viris et mulieribus inhonestum, quamvis iis qui evaserint, ridiculosum hospitium praebuit. Taranta quidem vermis est, araneae speciem habens, sed aculeum veneni ferae punctionis omnesque, quos punxerit, multa et venefica ventositate replet: in tantumque angustiantur, ut ipsam ventositatem, quae per anum inhoneste crepitando emergit, nulla modo restinguere praevaleant et, nisi clibanica vel alia quaevis ferventior aestuatio citius adhibita fuerit, vitae periculum incurrere dicuntur. Tali inhonestate nonnulli nostrorum vexati, tandem locum mutare coguntur, vicinum urbi locum tutiorem, quo tabernacula figant, expetentes, ubi per tres menses commorati, Panormitanis fortiter repugnantibus, versus urbem quidem minime profecerunt, sed viciniora circumquaque loca plurima depopulando vexaverunt. At, cum viderent se versus urbem minime tunc temporis prevalere posse, castra moventes, Bugamum oppugnare vadunt, civibusque eiusdem castri enerviter reluctantibus, funditus diruunt, incolas omnes cum mulieribus et liberis omnique supellectili sua captivos adducunt. Sicque versus Calabriam remeare volentes, haud procul ab Agrigentina urbe - sic enim illis directior adiacebat via - tentoria figunt. Porro cives eiusdem urbis, viribus suis plus necessario confidentes, per portas prorumpendo, forti strepitu super illos proruunt, incautique hostibus cedendo dum fugiunt, usque in portas suae civitatis persequuntur. Dux itaque digressus, in Calabriam veniens, expeditionem solvit: Bugamenses, quos captivos adduxerat, Scriblam, quam desertaverat, restaurans, ibi hospitari fecit.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
