Latin
2.1.98 to 2.1.100
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.98-100
Not analysed yet
XXXVII. Anno vero Dominicae incarnationis MLXV Policastri castrum destruens, incolas omnes apud Nicotrum, quod ipso anno fundaverat, adducens, ibi hospitari fecit. Autequam iret versus Panormum, dux Robertus, et in monte Tarantarum, iuxta Panormum, tentoria fixisset, dux et comes Rogerius prius in provincia Cusentii castrum quidem Rogel expugnaverunt et pro libitu ordinaverunt. Eodem anno castrum quoddam, quod Ayel dicitur, in provincia Cusentii, dux oppugnare vadens, per quattuor menses obsedit. Ayellenses autem extra castrum progredientes, cum vicinius tentoria hostes figerent, fundibulis et sagittis longius propellere nituntur; sicque ex utraque parte mutua caede fortiter congrediuntur. At, dum nostri maxima indignatione commoti, impetum in hostes facientes, ubi densiores erant, prorumpere nituntur, Rogerius, filius Scolcandi, iaculo confossus, equo deiicitur; cum etiam Gilbertus, nepos eius, eum relevare tentat, deiectus, utrique occiduntur. De quorum nece dux cum omni exercitu non modicum turbantur: erant enim inter familiares sibi carissimi. Eorum corpora apud Sanctam Euphemiam, ubi tunc abbatia in honore Sanctae Dei Genitricis Mariae noviter incoepta instituebatur, humanda mandavit: equos et coetera, quae habebant, eidem ecclesiae pro ipsorum salvatione contulit. Ayellenses itaque, cognoscentes pro tali et similibus factis ducem sese graviter offendisse, pacem ab ipso expetunt, ne, si rebelles persistendo, vi caperentur, ab ira eius, absque recordatione alicuius pietatis -ut meriti erant -omnes pariter perimerentur. Dux vero, quamvis anhelans esset cum suppliciis de ipsis ultionem expetere, tamen, ne ibi diutius perendinando, alias tandem intendens, demoraretur, pacem cum ipsis fecit; castrumque, ab eis deliberatum, accepit et pro libitu suo disposuit. XXXVIII. Comes vero Rogerius, adquirendae Siciliae intentus, quietis impatiens erat; omniaque perlustrans, crebris incursionibus deterrebat; in tantumque ex consuetudine labori continuus erat, ut hinc nec infestior aura nec coecitas obscurae noctis dehortari posset: quin de loco ad locum transiliens, per se ipsum omnia attentaret, eiusque praesentiam, plusquam omnia, hostes exhorrebant; in tantumque eius veloci frequentia deterrebantur, ut nusquam absens putaretur. Sed quia ubi, suis praesentibus, ipse absens ab hostibus deprehendebatur, sui hostili incursione interdum gravabantur, castrum, quo se -si forte necessitas incumberet -facilius tuerentur et a cuius vicinitate quaeque proxima loca attentius subiugata sibi concite foederarentur, apud Petreleium, anno Dominicae incarnationis MLXVI, turribus et propugnaculis extra portam accuratissime firmavit, per quod maximam partem Siciliae ad suae dominationis iugum ferendum perdomuit. Filiis denique Tancredi naturaliter hic mos insitus erat: ut semper dominationis avidi, prout illis vires suppetebant, neminem terras vel possessiones habentes ex proximo sibi absque aemulatione habere paterentur, quin vel ab ipsis confestim subiecti deservirentur, vel certe ipsi omnia in sua virtute potirentur.