# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.11-15

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.11-3.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.11

Abagelardus vero, filius Humfredi comitis, nepos videlicet ducis, qui Salernum, propter inimicitias, quas cum duce habebat, propter haereditatem, quae ab ipso sibi detinebatur, in adiutorium Gisulfi introierat, ingruente fame, Salerno clam de nocte digressus, apud Sanctam Severinam, Calabriae urbem, duci infestus fieri secessit. Dux autem, in Siciliam ad fratrem mittens, ut Abagelardum nepotem apud Sanctam Severinam obsessum vadat, non incassum mandavit.
Ipse vero urbis Salernitanae infestationi indivulse persistens, tandem ad deditionem co�git. Gisulfo vero, quia frater erat suae collateralis, liberorum suorum avunculus, quocumque vellet abeundi, libertatem dedit. Urbem autem, in sua virtute retinens, castellis et munitionibus pro libitu suo aptavit.
V. [Guiscardus] inde, quietis impatiens, nulloque labore, ubi aliqua spes cuiuslibet lucri designabatur, deficiens, apud Sanctam Severinam, ubi fratrem se praevenire invitaverat, nepotem Abagelardum obsessum vadit. Fratremque, quem ad hoc invitaverat, ab uno latere urbem obsedisse inveniens, ab altero latere ipse consedit. Abagelardus autem, diatim urbe digrediens, nostros ad certamen provocando, dum alternatim fortiter saepeque congreditur, multa militiae congruentia perpetrata sunt.
Porro dux, videns se minus in urbem proficere, consilio cum suis habito, tria castella firmavit: unum Hugoni Falloc, alterum Rainaldo de Simula ad urbem infestandam delegavit, tertium autem Herberto, fratri Hugonis, et Custinobardo, fratri dicti Rainaldi. Sicque, expeditione soluta, in Apuliam secessit, ubi non multo post apud Canam, in quodam congressu, Hermannum comitem, fratrem Abagelardi, capiens, Rogerio fratri in turri Melitensi recludendum mittit.
VI. Qui dum in vinculis obscuro carcere cruciaretur, Abagelardus, fraterna compassione tactus, pactionem cum duce, ut, urbem sibi reddens, fratrem recipiat, facit. Duce itaque, hac calliditate illum deludendo, fidem dante, ut, cum apud Garganum venirentsic enim castrum quoddam dicebatur, fratrem sibi a captione liberum redderet, ille incautus, verba argumentosa minime advertens, urbe digrediens duci eam reddit. Sicque cum ipso aliquantisper commoratus, fratris redditionem frustra suspicabatur.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
